Dunestorum castrum
Dunestorum castrum,[1] Anglice Dunster, est oppidum Somersetensis comitatus in Anglia occidentali situm, ubi nundinae tenebantur ab anno 1197.[2] Ibi nostre tempore homines fere 800 habitant.
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Britanniarum Regnum
Locus: 51°10′57″N 3°26′45″W
Numerus incolarum: 863
Situs interretialis
Locus: 51°10′57″N 3°26′45″W
Numerus incolarum: 863
Situs interretialis
Gestio
Procuratio superior: Somerset West and Taunton
Ecclesia S. Georgii, olim pars prioratus abbatiae Bathoniensi subiecti, inter saecula XI et XVI maxima parte constructa est. Alia aedificia huius prioratus, anno circiter 1100 conditi, fere omnia deleta sunt. Castellum, etiam hodie servatum, saeculo XI exeunte Willelmus de Moion(en) vel Mohun eques Normannus aedificari iussit.
Notae
recensere- ↑ J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
- ↑ Samantha Letters, "Gazetteer of Markets and Fairs in England and Wales to 1516[nexus deficit]"
Bibliographia
recensere- "Dunster" in John Collinson, The History and Antiquities of the County of Somerset (3 voll. Bathoniae, 1791) vol. 2 pp. 7-19
- "Dunster (St. George)[nexus deficit]" in Samuel Lewis, ed., A Topographical Dictionary of England (7a ed. 1848. ~)
- "Dunster" in Nikolaus Pevsner, The Buildings of England: South and West Somerset (Harmondsworth: Penguin, 1958) pp. 154-159
- "The priory of Dunster" in Victoria History of the Counties of England (Londinii, 1901- ~) Somerset vol. 2 (1978) pp. 81-82
Nexus externi
recensereSitus geographici et historici: Locus: 51°10′57″N 3°26′45″W • OpenStreetMap • 7297229 GeoNames • Vision of Britain • Open Domesday |