Brutonia
Brutonia[1][2] est oppidum Somersetensis comitatus in Anglia occidentali situm, ubi nundinae ab anno 1017 tenebantur,[3] mercatus autem bis quotannis ab anno fere 1530.[4] Ibi his diebus homines 2 900 habitant. In valle superiore stat fluminis Brue.
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Britanniarum Regnum
Locus: 51°6′48″N 2°27′10″W
Numerus incolarum: 2 874
Situs interretialis
Locus: 51°6′48″N 2°27′10″W
Numerus incolarum: 2 874
Situs interretialis
Gestio
Procuratio superior: South Somerset
Prioratus Augustinianorum, anno 1142 conditae, in abbatiam anno 1511 conversus quae anno 1539 destituta erit, vestigia tantum servantur.[4] Gulielmus Gilbert, priorum ultimus, abbatum primus, scholam Brutonensem anno 1519 aedificare curavit ope Brutonensium Ricardi Fitzjames, Ioannis Fitzjames(en), Ioannis Edmonds;[5] quae schola usque hodie floret.
Ecclesia S. Mariae saeculis XIV et XV exstructa est.
Incolae notabiles
recensere- Ioannes Edmonds, socius collegii Lincolniensis Oxoniensium, cancellarius ecclesiae S. Pauli Londiniensis annis 1517-1530
- Ioannes Fitzjames(en), apud Redlynch prope Brutoniam anno circiter 1465 natus, iudex rege Henrico VIII, Brutoniae sepultus
- Ricardus Fitzjames, apud Redlynch anno circiter 1445 natus, episcopus Londiniensis
Notae
recensere- ↑ "... qui dedit domui Brutoniae ecclesias ..." (p. 561 apud Google Books); "... ad aperiendum ludum grammaticalem pueris Brutoniae" p. 88
- ↑ "Brivetona": Liber de Wintonia, cf. Victoria History of the Counties of England (Londinii, 1901- ~) Somerset vol. 1 p. 441
- ↑ Samantha Letters, "Gazetteer of Markets and Fairs in England and Wales to 1516[nexus deficit]"
- ↑ 4.0 4.1 "Honor Grenville: Life Story cap. 3"
- ↑ Pevsner (1958); "History of King's"
Bibliographia
recensere- "Brewton" in John Collinson, The History and Antiquities of the County of Somerset (3 voll. Bathoniae, 1791) vol. 1 fasc. 2 pp. 211-218
- "Bruton (St. Mary)[nexus deficit]" in Samuel Lewis, ed., A Topographical Dictionary of England (7a ed. 1848. ~)
- "Bruton" in Nikolaus Pevsner, The Buildings of England: South and West Somerset (Harmondsworth: Penguin, 1958) pp. 103-106
- "Bruton" in Victoria History of the Counties of England (Londinii, 1901- ~) Somerset vol. 7 (1999) pp. 18-42
- "Bruton Hundred[nexus deficit]" in Victoria History of the Counties of England (Londinii, 1901- ~) Somerset vol. 7 (1999) pp. 3-5
- "The priory of Bruton" in Victoria History of the Counties of England (Londinii, 1901- ~) Somerset vol. 2 (1978) pp. 134-139
Nexus externi
recensereSitus geographici et historici: Locus: 51°6′48″N 2°27′10″W • OpenStreetMap • 7294120 GeoNames • Vision of Britain • Open Domesday |