Street est oppidum Somersetensis comitatus in Anglia occidentali situm, ubi nostro tempore homines fere 11 800 habitant. Street et Glastonia flumine Brue separantur. Nomen Street (i.e. "via strata") e propinquitate illius viae Romanae, quae posteriores Fosse Way nuncupabantur, derivatur.

Wikidata Street (oppidum Somersetense)
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Britanniarum Regnum
Locus: 51°7′25″N 2°44′17″W
Numerus incolarum: 12 712
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Mendip

Ad Street vigebat officina calceorum societatis C. & J. Clark a Cyro Clark fratreque Iacobo anno 1825 conditae. Officina hodie deleta, calceis alibi confectis, praedia medio oppido Street extendentia in saeptum mercatorium conversa sunt, nomine Clarks Village.

Bibliographia

recensere
  • "Street" in John Collinson, The History and Antiquities of the County of Somerset (3 voll. Bathoniae, 1791) vol. 3 pp. 423-424
  • "Street (Holy Trinity)" in Samuel Lewis, ed., A Topographical Dictionary of England (7a ed. 1848. ~)
  • "Street" in Nikolaus Pevsner, The Buildings of England: South and West Somerset (Harmondsworth: Penguin, 1958) pp. 306-307
  • "Street" in Victoria History of the Counties of England (Londinii, 1901- ~) Somerset vol. 9 (2006) pp. 165-198

Nexus externi

recensere
 
Horologium officinae calceamentariae C. &. J. Clarke iuxta oppidum Street sitae
  Situs geographici et historici: Locus: 51°7′25″N 2°44′17″W • OpenStreetMap • 7292391 GeoNames • Vision of Britain
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Street (oppidum Somersetense) spectant.
 
Terra

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!