Aquae Sulis
Aquae Sulis,[1] recentius Bathonia[2] (Anglice Bath), est urbs co-episcopalis in comitatu Somersetensi Angliae sita. Ibi nundinae tenentur ex anno circiter 900, mercatus autem ex anno 1102.[3] Homines fere 108 000 Bathoniae nortro tempore habitant.
Locus: 51°22′53″N 2°21′31″W
Numerus incolarum: 94 092
Zona horaria: UTC, UTC+1
Situs interretialis
Nomen officiale: Bath
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Historia
recensereIam antiquis notae erant salutares aquae. Sulis, Celtarum dea, erat patrona aquae, nonnullique Romani dixerunt Sulem esse deam eorum Minervam. Ipsi Romani modo Romano thermas anno 43 instituerunt. Hodie aqua balnearum algarum causa viridis est.
Fuit burgus regni Occidentalium Saxonum.[4] Gulielmus Herschel Aquis Sulis planetam Uranum primus repperit.
Sub dominatione Normannorum, lege de episcopis in urbibus frequentioribus instituendis acta, dioecesis Wellensis ad Bathoniam translata est, sed ecclesia maxima Wellis stans titulum cathedraticum retinuit. Ex hoc tempore hodie usque episcopi "Bathonienses et Wellenses" nominantur.
Commeatus
recensereMaxima urbis statio ferriviaria ad thermas Aquarum Sulis stat. Societas ferriviaria est Grandis Occidentalis. Iacet ad lineam ferriviariam quae inter Londinium et Bristolium ducit.
Eruditio
recensereUniversitas Bathoniensis, cuius sententia est Generatim Discite Cultus, et Universitas Bathoniensis Spadana Aquis Sulis florent.
Architectura
recensereUrbs plena architecturae Georgianae est.
Notae
recensere- ↑ "Aquae Sulis": Pleiades. Etiam "Aquae Calidae" appellantur
- ↑ The bath of England is in the West countre(en) in Summersetshire in a city called in Latin Bathonia and Baeth in Englishe of the bathes yt are in it: Turnerus (1562) f. 1
- ↑ Samantha Letters, "Gazetteer of Markets and Fairs in England and Wales to 1516[nexus deficit]."
- ↑ Hidae quorundam burgorum.
Bibliographia
recensere- D. S. Andrews, Bath and Wells: a sketchbook. Londinii: A. & C. Black, 1919
- "Bath" in John Collinson, The History and Antiquities of the County of Somerset (3 voll. Bathoniae, 1791) vol. 1 pars 2 pp. 1-84
- "Bath" in Samuel Lewis, ed., A Topographical Dictionary of England (7a ed. 1848. ~)
- "Bath" in Nikolaus Pevsner, The Buildings of England: North Somerset and Bristol (Harmondsworth: Penguin, 1958) pp. 89-137
- "Aquae Calidae, Aquae Sulis" in A. L. F. Rivet, Colin Smith, The Place-Names of Roman Britain (Londinii: Batsford, 1979) pp. 255-256
- "Wells" in Arthur L. Salmon, Ernest W. Haslehust, Bath and Wells (Novi Eboraci: Dodge [1900?]) pp. 30-49
- "Bath" in Tabula Imperii Romani: Condate–Glevum–Londinium–Lutetia (Londinii: Oxford University Press, 1983. ISBN 0197260209) p. 24
- "The cathedral priory of Bath" in Victoria History of the Counties of England (Londinii, 1901- ~) Somerset vol. 2 (1978) pp. 69-81
- Hannah Whittock, "The Annexation of Bath by Wessex: The evidence of two rare coins of Edward the Elder" in British Numismatic Journal vol. 82 (2012) pp. 46-53
- De templo Sulis Minervae
- Bernard Mees, "The Celtic inscriptions of Bath" in Studia Celtica (2005)
- Roger S. O. Tomlin, "Was Ancient British Celtic Ever a Written Language? Two Texts from Roman Bath" in Bulletin of the Board of Celtic Studies vol. 34 (1987) pp. 18–25
- Roger S. O. Tomlin, "The curse tablets" in Barry W. Cunliffe, ed., The Temple of Sulis Minerva at Bath, vol. 2: The Finds from the Sacred Spring (Oxoniae, 1988) pp. 59–270
- De thermis
- William Turner, A Booke of the Natures and Properties as Well of the Bathes in England as of Other Bathes in Germany and Italy. Coloniae Agrippinae, 1562 Textus; editionis 1599 exemplar imperfectum (pp. 95-110 editionis 1613 apud Google Books)
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Aquas Sulis spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 51°22′53″N 2°21′31″W • GeoNames • Thesaurus Getty • Pleiades • Vision of Britain • Open Domesday • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия |