Ciris est carmen epicum Messallae[1] dedicatum fabulam regis Megarensis Nisi et filiae Scyllae hostem Minoem amantis 541 hexametris retractans. Ciris est avis in quam extremo carmine Scylla a deis convertitur, nomen e verbo Graeco κείρω (latine secare) ductum, ut quidem poetae videtur, quia fatalem crinem purpureum in capite patris secuit.

Scylla crinem purpureum in capite patris dormientis secans, in editione Metamorphoseon Ovidii (1806) delineata.

De attributione VergilianaRecensere

Antiquitate et medio aevo hoc carmen vulgo Vergilio attributum est, in primis a grammaticis Servio et Donato (qui materiam suam e Suetonio sumpsisse creditur), Itaque Iosephus Scaliger Cirim in collectionem minorum poematum Vergilii inclusit quam primus omnium anno 1573 in unum librum collegit sub titulo Vergilii appendix[2]. Hodieque haec carmina vulgo "Appendix Vergiliana" dicuntur. In editione Elseviriana operum Vergilii[3] quinque poemata prodebantur : Bucolica, Georgica, Aeneis, Ceiris (sic), Culex. Nunc vero nec de auctore nec de tempore[4] quo scriptum est periti harum rerum consentiunt. Nihilominus editores recentiores nonnumquam collectionem tralaticiam servant nisi Cirim et cetera poemata seorsum excudunt.

ArgumentumRecensere

Hoc carmen cruciatus et querelas Scyllae longis soliloquiis explicat atque ita ostendit quemadmodum gradatim ad parricidium insania amoris adducatur. Praeclara inventio est persona nutricis Carmae, cuius filia, Britomartis nomine, et ipsa victima olim illecebrarum eiusdem Minois in Creta cecidisset. Dialogus inter duas feminas mediam partem carminis tenet (versus 224-339). Primo spe alumnam solatur atque a scelere avertit dum magicis artibus apud regem Cretensem amorem mutuum suscitare frustra temptat. Mox, cum nihil proficeret, victa spectaculo marcescentis virginis dat manus atque socia parricidii fit.

De stiloRecensere

Stilo neotericorum scriptum est hoc carmen, qui doctis ludis mythologicis ad imitationem Alexandrinorum poetarum gaudebant. Nec multum differt a maioribus poematibus mythologicis Catulli (quod genus litterarium nonnumquam epyllium dicitur, id est poema epicum breve). Usus metricarum licentiarum quoque Catullo propior quam Vergilio. Notabile est multos versus aliorum poetarum, praecipue Vergilii[5] sed etiam Catulli et Lucretii insertos huic operi inveniri.

Nonnullae editiones recentesRecensere

  • Augustus Haury, La Ciris : édition critique. - Burdigalae : Editions Bière, 1957.
  • Rudolfus Helm, Die Pseudo-Virgilische Ciris. - Heidelbergae : C. Winter, 1937.
  • Danielis Knecht, Ciris : authenticité, histoire du texte, édition et commentaire critiques. - Brugis : De Tempel, 1970.
  • R. Lyne, Ciris : a poem attributed to Vergil ed. with an introd. and commentary by R.O.A.M. Lyne. - Cambridge university press, 1978
  • Poetae latini minores. Volumen I, Appendix Vergiliana, post Aemilium Baehrens ; iterum recensuit Fridericus Vollmer. - Exemplar anastatice iteratum curavit, adnotationis supplemento auxit, denuo emendavit Willy Morel. - Lipsiae : B.G. Teubneri, 1930
  • Armandus Salvatore, Studi sulla tradizione manoscritta e sul testo della Ciris. II, Commentario e testo critico. In appendice: Iuppiter Magnus. - [Neapoli] : Istituto editoriale del Mezzogiorno, [1955].

NotaeRecensere

  1. Versus 54. Multi Messallae fuerunt : fortasse consul anni 31 a.C.n. veri simillimus. Nisi forte filius Messallinus....
  2. Publii Vergilii Maronis appendix cum supplemento multorum antehac nunquam excusorum poematum veterum poetarum, Lugduni, 1573.
  3. Lugduni Batavorum, 1636.
  4. Inter medium primum saeculum a.C. et medium primum saeculum p.C.
  5. Nisi Vergilius auctor est : tum senior versus quos ipse scripserat adolescens resumpsisset.
  Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.