Wikidata-logo.svg Circulus Traunstein
Res apud Vicidata repertae:
Circulus Traunstein: insigne
rural district of Bavaria
Civitas: Germania
Locus: 47°53′24″N 12°34′48″E
Nomen officiale: Landkreis Traunstein, Bezirksamt Traunstein
Situs interretialis

Fines

Procuratio superior: Bavaria Superior
Territoria finitima: Rosenheim, Mühldorf, Altötting, Berchtesgadener Land, Kufstein District, Kitzbühel District, Zell am See District, Salzburg-Umgebung District, Braunau am Inn District, Berchtesgaden, Wasserburg am Inn, Q1678492, Traunstein, Traunstein

Forma

Area: 1 533.92 chiliometrum quadratum, 116 834.91 Hectarium, 116 894.37 Hectarium, 117 267.31 Hectarium, 117 822.02 Hectarium, 121 599.954 Hectarium, 1 200.73 chiliometrum quadratum
Caput: Traunstein
Subdivisiones: Waging am See, Grassau, Trostberg, Traunstein, Traunreut, Titamanninga, Marquartstein, Kirchanschöring, Kienberg, Bavaria, Inzell, Grabenstätt, Fridolfing, Engelsberg, Chieming, Bergen, Altenmarkt an der Alz, Seeon-Seebruck, Schnaitsee, Schleching, Ruhpolding, Reit im Winkl, Pittenhart, Petting, Palling, Obing, Nußdorf, Wonneberg, Vachendorf, Unterwössen, Übersee, Taching am See, Tacherting, Surberg, Staudach-Egerndach, Siegsdorf, Waginger See, Chiemsee

Gestio

Praefectus: Siegfried Walch

Vita

Incolae: 145 408
Zona horaria: UTC+1, UTC+2

Sigla

Siglum autoraedarum: TS

Tabula aut despectus

Circulus Traunstein: situs

Circulus Traunstein in angulo austroorientali Germaniae situs est et ad Bavariam Superiorem pertinet. Anno 1972 formam hodiernam accepit. Hic circulus est secundus Bavariae quoad aream post circulum Onoldensem et confinis ad circulos Bavariae Rosenheim, Muhldorfiensem, Oetingae Veteris et Berchtesgadener Land. Similiter ei civitates Austriae Salisburgum (in oriente) et Tirolis (in meridie) adiacent.

InsigneRecensere

Insigne bipartitum circuli ad dextram (sensu heraldico) pantheram coeruleam prae fundum argenteum monstrat, quae est insigne comitum de Spanheim-Ortenburg. Pars superior lateris sinistrae aquilam nigram prae fundum aureum monstrat, quae erat insigne prioris dioecesis Chiemsee. In parte inferiori lateris sinistrae denique arx candida arborem viridem prae fundum rubrum portat (monasterium Baumburg significans).

Natura terrestrisRecensere

In meridana circuli margine complures montes alpium stant, quorum summus (Sonntagshorn) se 1961 metros super mare erigit. Aliquas pagi partes praeter numerosos lacus et valles fluminum Alissae (quae ad Aenum aquas portat) et Trunae affluentis eius permultis colliculis conspersae sunt. Hi colles, qui ex aevo glaciali oriuntur, moraenae vocantur. Maiores lacus sunt Bedaius lacus, Waginger See et Tachinger See. Inter lacum Bedaium et pes Alpium paludes latae, partim siccatae, partim iterum umiferae iacent.

Historia et culturaRecensere

Saeculis decimo septimo ad undevigesimum venditio salis in salinis urbis Traunstein cocti maxime intererat. Dimidium orientale circuli usque ad annum 1802 pars principatus archiepiscopalis Salisburgensis erat. In circulo adhuc colonizatio rustica cum cultura boum equorumque, et agricultura eminet. [1] Minoritas solum populationis in quattuor urbibus habitat: Traunreut, Traunstein, Trostberg, Titamanninga. Negotium ab incolis imprimis in industriis, commerciis et commeatu hospitum frequentatur.

Communia circuliRecensere

Circulo sunt 29 communia, inter quae quatuor urbes et duo fora.

Urbes
Urbs Insigne Area
km²
Incolae
31 Decembris 2017
Spissitudo
per km²
Altitudo
supra mare
Titamanninga   +72, 5823 21 388
Trostberg   +52, 11 132 216 +493,
Traunreut   +45, 20 934 465 +550,
Traunstein   +49, 20 172 415 +591,
Fora
Forum Insigne Area
km²
Incolae
31 Decembris 2017
Spissitudo
per km²
Altitudo
supra mare
Grassau   +36, 6818 +191, +538,
Waging am See   +49, 6955 +142, +465,
Alia communia
Commune Insigne Area
km²
Incolae
31 Decembris 2017
Spissitudo
per km²
Altitudo
supra mare
Altenmarkt an der Alz   +26, +4 206, +161, +499,
Bergen (Chiemgau)   +37, +4 902, +133, +553,
Chieming   +38, +4 908, +130, +537,
Engelsberg   +34, +2 620, +77, +517,
Fridolfing   +44, +4 316, +18, +388,
Grabenstätt   +38, +4 443, +118, +526,
Inzell   +45, +4 805, +106, +693,
Kienberg   +23, +1 410, +62, +558,
Kirchanschöring   +25, +3 309, +131, +417,
Marquartstein   +13, +3 283, +245, +545,
Nußdorf (Chiemgau)   +16, 2449 +152, +603,
Obing   +44, 4212 +96, +562,
Palling   +54, +3 477, +65, +531,
Pettinga   +30, 2327 +78, +451,
Pittenhart   +28, +1 813, +65, +564,
Reit im Winkel   +71, +2 358, +33, +696,
Ruhpolding   +148, +6 979, +47, +656,
Schleching   +45, +1 792, +40, +569,
Schnaitsee   +61, +3 591, +59, +652,
Seeon et Bedaium   +48, +4 591, +96, +537,
Siegsdorf   +47, 8349 +147, +615,
Staudach et Egerndach   +20, +1 173, +61, +540,
Surberg   +24, +3 341, +141, +650,
Tacherting   +51, +5 733, +114, +473,
Taching am See   +27, +2 084, +186, +478,
Übersee   +31, +5 056, +166, +525,
Unterwössen   +41, 3542 +86, +555,
Vachendorf   +10, +1 827, +92, +581,
Wonneberg   +18, +1 530, +85, +575,

Societates administrativae

  1. S. a. Bergen
    (formata e communibus Bergen et Vachendorf)
  2. S. a. Marquartstein
    (formata e communibus Marquartstein et Staudach-Egerndach)
  3. S. a. Obing
    (formata e communibus Kienberg, Obing et Pittenhart)
  4. S. a. Waging am See
    (formata e foro Waging et communibus Taching et Wonneberg)

NotaeRecensere

  1. Diercke Lexikon Deutschland (1988). Augustae Vindelicorum: Weltbild Verlag (Theodisce)