Circassi[1] (Circassice Адыгэхэр, tr. Adygèchèr) sunt populi indigenae in Caucaso Septentrionali; progenies Maeotarum aliarum gentium antiquarum terrae illius esse videntur. Linguae Circassorum (Cabardino-Circassica et Adygeica) ad Caucasicas Septentrionales pertinent, et religio nunc inter eos praevalens est Islamica (sectae Sunniticae). Post Bellum Caucasium pars maior Circassorum non in patria sua historica Circassia, propter bellum illud ad Russiam adiuncta, sed peregre (ut plurimum, in Turcia atque in aliis terris olim ad Imperium Ottomanicum pertinentibus) habitat. In Foederatione Russica sunt plus quam septingenta milia Circassorum, imprimis in rebus publicis Cabardino-Balcaria, Adygeia et Karaczaevo-Circassia (ubi partes Circassorum, scilicet Cabardini, Adygei et Circassi sensu stricto hodierno, sunt "nationes titulares") atque in territoria Crasnodariano et Stauropolitano foederationis illius habitantium. In re publica Turcica non minus quam decies centena milia Circassorum habitant.

Conсilium ducum Circassorum circa annum 1840 (a Gregorio Gagarin pictum)

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Circassos spectant.