Linguae Caucasicae Septentrionales
Linguae Caucasicae Septentrionales, aliquando simpliciter Caucasicae appellatae, sunt binae familiae linguarum in usu in Caucaso, praecipue in regionibus septentrionalibus: familia Caucasica Boreoccidentalis, etiam Pontica, Abasgico–Adygeica, Circassica, vel Caucasica Occidentalis appellata; et familia Caucasica Boreorientalis, etiam Nakh–Daghestanica vel Caucasica Orientalis appellata. Nonnulli linguistae, insigniter Sergius Starostin et Sergius Nikolaev, putant hos greges ex lingua communi abhinc annorum fere quinque milia ortos esse.[1] Hoc autem propositum haud facile aestimatur, et controversum manet. Sunt a triginta quattuor ad triginta octo linguae Caucasicae Septentrionales distinctae.
Nexus interni
NotaeRecensere
- ↑ Nikolayev et Starostin 1994.
BibliographiaRecensere
- Colarusso, John. 1988. The northwest Caucasian languages: a phonological survey. Novi Eboraci: Garland. ISBN 0824051807.
- Greppin, John A. C., ed. 1991. The Indigenous languages of the Caucasus. Delmar Novi Eboraci: Caravan Books. ISBN 0882060686 (vol. 1), ISBN 0882060694 (vol. 2), ISBN 0882060813 (vol. 4).
- Nikolayev, Sergei, et Sergei Starostin. 1994. North Caucasian Etymological Dictionary. Moscuae: Asterisk Press. Textus interretialis.