Lingua Adygeica

lingua
Lingua Adygeica
Адыгабзэ
Taxinomia:
Locutores: 117 500 (2010)
Sigla: 1 , 2 ady, 3 ady
Status publicus
Officialis Russia (Adygeia)
Privata territorium Crasnodarianum
Litterae: Cyrillica
Scriptura: Adygeica
Procuratio:


Lingua Adygeica[1] (ipso vulgo Адыгабзэ) est lingua Caucasica Boreoccidentalis, qua loquuntur Adygei. In Adygeia lingua officialis est, ubi plus quam 117 500 homines ea loquuntur. Praeterea Adygei territorium Crasnodarianum incolunt. Saeculo undevicesimo interdum litteris Arabicis Adygei scripserunt. Anno 1927 scriptura Adygeica e litteris Latinis elaborata est, et post 1938 litteris Cyrillicis Adygei utuntur.

Linguae Cabardinicae Adygeica tam propinqua est, ut interdum ambae dialectus linguae unius Circassicae habeantur.

57 consonantes lingua Adygeica habet.

NotaeRecensere

  1. Cf. binomina Mithridatocetus adygeicus, Asthenargus adygeicus, Kurdalagonus adygeicus.

BibliographiaRecensere

  • Яковлев Н. Ф., Ашхамаф Д. А. Грамматика адыгейского литературного языка/ Отв. ред. И. И. Мещанинов, С. Л. Быховская. Moscuae et Leninopoli, 1941. (Russice)
  • Рогова Г. В., Керашева З. И. Грамматика адыгейского языка. Maikop, 1966. (Russice)


Nexus externiRecensere