Centum Scholae Cogitationis (Mandarinice 諸子百家, pinyin zhūzǐ bǎijiā) fuerunt philosophiae et scholae quae a saeculo sexto a.C.n. ad 221 a.C.n. aetatibus veris et autumni et civitatum bellantium Sinae antiquae floruerunt.[1] Quae fuit aetas magni culturae scientiaeque auctus in Sinis,[2] aetas aurea philosophiae Sinicae, quamquam chao proeliisque crudis plena fuit. Pervaria cogitata et notiones excogitatae et libere disputatae sunt; quae res funditus appellatur Certamen Centum Scholarum Cogitationis (百家爭鳴/百家争鸣, bǎijiā zhēngmíng, pai-chia cheng-ming). Cogitata et notiones hoc tempore disputatae et expolitae habitum vitae et conscientiam socialem penitus moverunt, ac civitates Asiae Orientalis et in diaspora per orbem terrarum iam movent. Intellectualis huius aetatis societas eruditos circumforaneos sustinuit, quibus rectores civitatum saepe usi sunt consultores de rationibus administrationis, belli, et diplomatiae. Aetas tempore cremationis librorum et humationis eruditorum finem habuit. Traditionalis huius aetatis fons est Shiji Sima Qian.

Sima Qian

Nexus interni

  1. "Chinese philosophy," Encyclopædia Britannica.
  2. Graham 1993.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere