Zou Yan (Mandarinice 鄒衍, simpliciter 邹衍, pinyin Zōu Yǎn; 305 a.C.n.240 a.C.n.) fuit philosophus Sinarum antiquarum qui eruditus vicarius Scholae Yin et Yan (Scholae Naturalistarum) aetate Centum Scholarum Cogitationis in philosophia Sinica innotuit, praecipuus Academiae Jixia in civitate Qi eruditus. Iosephus Needham, sinologus Britannicus, eum appellat "verum omnis cogitationis scientificae Sinicae conditorem."[1][2] Eius dogmata duas theorias magni momenti aetate civitatum bellantium composuerunt et in ordinem redegerunt, quae erant yin-yang et quinque elementa (lignum, ignis, terra, metallum, aqua).

Omnia scripta Zou Yan amissa sunt, et solum ex aliis operibus Sinicis nota sunt. Optimi nuntii e brevi biographia leguntur in Shiji (saeculo 1 a.C.n.), auctore Sima Qian, qui eum esse polymathen (philosophum, historicum, politicum, naturalistam, geographum, astrologum) appellat, e Qi civitate litorali (hodierno Shandong) venientem, ubi socius fuit Academiae Jixia, scholae cui civitas rite favebat.

Nexus interni

  1. Anglice: "The real founder of all Chinese scientific thought."
  2. Needham 1978: 142–143.

Bibliographia

recensere
  • Fung Yu-lun. 1952. History of Chinese Philosophy.
  • Needham, Joseph. 1978. The Shorter Science and Civilisation in China, ed. Colin A. Ronan. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0521218217.
  • Welch, Holmes. 1957. Taoism: The Parting of the Way. Bostoniae: Beacon Press. ISBN 0807059730.