Urus, sive Bos primigenius, est exstincta mammalium species familiae Bovidarum, quae Europam, Asiam, Africam Septentrionalem habitabat. Ultimus urus notus anno 1627 in Polonia mortuus est. Assuescentes autem ad homines uri boves domestici facti sunt.

Sceletus uri in Museo nationali Daniae

Classis : Mammalia 
Ordo : Artiodactyla 
Subordo : Ruminantia 
Familia : Bovidae 
Subfamilia : Bovinae 
Genus : Bos 
Species : B. primigenius 
(Bojanus, 1827)
   
Conservationis status
Subdivisiones: Subspecies
;Feri
Domestici
Synonyma
* Bos mauretanicus Thomas, 1881
  • Bosurus minutus V. D. Malsburg, 1911
  • Bos namadicus Falconer, 1859
  • Bos taurus
  • Bos indicus
  • Bos urus
Territorium
Distributio urorum ferorum
Urus in libro Sigismundi Herbersteinii pictus: "Urus sum, Polonis tur, Germanis aurox: ignari bisontis nomen dederant"

Apud scriptores antiquos

recensere

Caesar urum in commentariis de bello Gallico sic describit:

Tertium est genus eorum qui uri appellantur. hi sunt magnitudine paulo infra elephantos, specie et colore et figura tauri. magna vis eorum est et magna velocitas; neque homini neque ferae, quam conspexerunt, parcunt. hos studiose foveis captos interficiunt. hoc se labore durant adulescentes atque hoc genere venationis exercent, et qui plurimos ex his interfecerunt, relatis in publicum cornibus, quae sint testimonio, magnam ferunt laudem. sed adsuescere ad homines et mansuefieri ne parvuli quidem excepti possunt. amplitudo cornuum et figura et species multum a nostrorum boum cornibus differt. haec studiose conquisita ab labris argento circumcludunt atque in amplissimis epulis pro poculis utuntur.[1]

Gaius Plinius Secundus mentionem uri facit:

paucissima [animalia] Scythia gignit inopia fruticum, pauca contermina illi Germania, insignia tamen boum ferorum genera, iubatos bisontes excellentique et vi et velocitate uros, quibus inperitum volgus bubalorum nomen inponit, cum id gignat Africa vituli potius cervique quadam similitudine.[2]

Et in Vergilii carminibus[ apparet urus:

Texendae saepes etiam et pecus omne tenendum,
praecipue dum frons tenera imprudensque laborum;
cui super indignas hiemes solemque potentem
silvestres uri adsidue capreaeque sequaces
inludunt, pascuntur oves avidaeque iuvencae.[3]

tempore non alio dicunt regionibus illis
quaesitas ad sacra boves Iunonis et uris
imparibus ductos alta ad donaria currus.[4]

  1. Gaius Iulius Caesar, De bello Gallico 6.28.
  2. Gaius Plinius Secundus, Naturalis historia 8.38.
  3. Publius Vergilius Maro, Georgica 2.371–75.
  4. Ibidem, 3.531–33.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Bovem primigenium spectant.
  Vide "Bovem primigenium" apud Vicispecies.
  Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • IUCN Red List • Fossilworks • INPN France