-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Bellum Achaicum fuit certamen inter Rem Publicam Romanam Foedusque Achaicum.

Ultimus Corinthi dies. OIeum in carbaso. Pictura opinabilis ab Antonio Roberto Fleury ante 1870 picta.

Romani, postquam Macedonas Carthaginiensesque vicerunt, atque urbem Carthaginem diruerunt, in manu ac potestate multas gentes multaque oppida in dicione habebant.

Gnaeo Cornelio Lentulo Lucio Mummio anno 146 a.C.n. (anno DCVII ab urbe condita) consulibus, Senatus Romanus legatos Corinthum miserunt, quos pepulerunt Corinthii, unde civitates qui sub dicione Philippi erant ab Achaico concilio separatae sunt.

Achaei, qui Critolaum ducem habebant, proelio contra Quintum Caecilium Metellum ad Thermopylas conflixerunt; victus Critolaus sibi veneno conscivit. Postea, Diaeo duce ad isthmum a Lucio Mummio consule victo, omnis Achaia in dicionem Romanam accepta est.

Corinthus, urbs egregia, antiquissima, divitissima, ex senatus consulto diruta est, Thebae quoque et Chalcis, quae auxilio fuerant, dirutae quoque, atque omnis Graecia in dicione Senatus Populique Romani fuit.

Ipse L. Mummius abstinens Corinthum diruendi, consulto Senatus id facit atque de Achaeis triumphavit, atque cognomen Achaicum accepit.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Bellum Achaicum spectant.