Baba Iaga (Russice Ба́ба-Яга́) in scientiá vulgari Slavicá est entitas supernaturalis, aliquando una ex tribus eiusdem nominis sororibus, quae anus deformis atroxve videtur. Quae in fabellis puerilibus Russicis in magno mortario circumvolitat, pistillum tractans, et in silvá atrá habitat, plerumque in casá super crura gallinacea exstructá. Baba Iaga homines ei occurrentís aut eam petentís iuvare aut impedire, partesque maternas agere potest, cum animalibus silvestribus consociata. Secundum morphologiam fabellarum a Vladimiro Propp investigatarum, Baba Iaga plerumque aut donor aut scelestus (personae in fabulis rusticis solitae), vel omnino ambigua videri potest.

Baba Iaga. Pictura Ioannis Bilibin, anno 1900 facta.
Impressio lignea Russica (lubok) Babam Iagam et virum calvum utriculario canentem pingit.
Baba Iaga. Pictura Ioannis Bilbin anno 1911 facta. In "The tale of the three royal divas and of Ivashka, the priest's son" (A. S. Roslavlev).
Basilissa Pulchra extra casam Babae Iagae. Pictura Ioannis Bilibin anno 1899 facta.
Aedificium ligneum super crura gallinacea hominum Samiorum, Holmiae in Suecia exstructum.

Baba Iaga est "una ex personis maxime memorabilibus et propriis in scientiá vulgari Europae Orientalis,"[1] quae perplexa est, saepe "ambiguitatem insignem exhibens."[2] Ea praeterea est "persona multarum facierum, quae ab investigatorbus videri potest nubes, luna, mors, hiems, anguis, avis, pelecanus, dea telluris, matriarchica proavia totemica, initiator femina, mater phallica, vel imago archetypica."[3][4]

Baba Iaga, nomine Iaga baba, primum in litteris anno 1755 commemoratur, in Rossiiskaia grammatika, grammaticá Russicá Michaelis Lomonosov, ubi bis inter personas plerumque ex traditione Slavicá nominatur. Mentio secunda intra indicem deorum entitatumque Slavicorum fit, iuxta earum pares opinabiles in mythologiá Romaná; Perun, exempli gratiá, deus Slavicus, ut videtur par Iovis est, dei Romani. Nomen Babae Iagae etiam in parte tertiá legitur, sed sine parí Romano, quod eam in speciem esse unicam significare, etiam in hác primá attestatione notá.[5]

Musica de Babá Iagá in traditione classicá Russicá auditur. Nona res in Picturis exhibitis Modesti Musorgskij (1874) eam tractat. "Maga (Baba Iaga)"[6] est res in Albo infantulis dicato Petri Čajkovskij (1878). In Baba Yaga, tabulá symphonicá Anatolii Liadov? (1903–1904), fagottus thema Babae Iagae primum fert.

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Anglice "one of the most memorable and distinctive figures in eastern European folklore."
  2. Johns 2004: 1–3.
  3. Anglice "a many-faceted figure, capable of inspiring researchers to see her as a Cloud, Moon, Death, Winter, Snake, Bird, Pelican or Earth Goddess, totemic matriarchal ancestress, female initiator, phallic mother, or archetypal image."
  4. Johns 2004: 9.
  5. Johns 2004: 12.
  6. Francice La Sorcière (Baba Yaga).

BibliographiaRecensere

  • Afanasyev, Alexander. 1916. Russian Folk-Tales, ed. Leonard A. Magnus. Londinii: Kegan Paul, Trench, Trubner & Co.
  • Afanasev, Aleksander. (1945) 1973. Russian Fairy Tales, ed. Norbert Guterman. Pantheon Books.
  • Forrester, Sibelan. 2012. "Baba Yaga, the Wild Witch of the East." In Russian Magic Tales from Pushkin to Platonov, ed. Robert Chandler. Penguin Classics. ISBN 978-0-141-44223-5.
  • Gruel-Apert, Lide. 2014. Le monde mythologique russe. Imago. ISBN 978-2-84952-728-3.
  • Hubbs, Joanna. 1993. Mother Russia: The Feminine Myth in Russian culture. Bloomingtoniae: Indiana University Press. ISBN 978-0253208422. OCLC 29539185.
  • Johns, Andreas. 1998. "Baba Yaga and the Russian Mother." The Slavic and East European Journal (American Association of Teachers of Slavic and East European Languages) 42 (1): 21. doi:10.2307/310050. JSTOR 310050.
  • Johns, Andreas. 2004. Baba Yaga: The Ambiguous Mother and Witch of the Russian Folktale. Peter Lang. ISBN 978-0-8204-6769-6.
  • Nowikow, Nikolai W. 1977. "Baba-Jaga." Enzyklopädie des Märchens 1: 1121–23.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Babam Yagam spectant.