Augustus Escoffier, vulgo plenius Georges Auguste Escoffier (natus die 28 Octobris 1846; ad Montem Caroli principatus Monoeci die 12 Februarii 1935 mortuus), fuit coquus et scriptor de re coquinaria. Praefectus coquinae apud deversoria Londiniensia Savoy et Carlton, etiam Lutetiae apud deversorium Ritz meruit.[1] Liber eius principalis Le Guide culinaire anno 1903 prodit. Artem coquinariam Francicam, sicut ab Antonino Carême praescripta erat, renovavit.

Wikidata Augustus Escoffier
Res apud Vicidata repertae:
Augustus Escoffier: imago
Augustus Escoffier: imago
Augustus Escoffier: subscriptio
Augustus Escoffier: subscriptio
Nativitas: 28 Octobris 1846; Villa Nova Venciae
Obitus: 12 Februarii 1935; Mons Caroli
Patria: Francia
Nomen nativum: Georges Auguste Escoffier

Augustus Escoffier Villae Novae Alpium maritimarum natus est die 28 Octobris 1846. Ab anno aetatis duodecimo Nicaeae in urbe laboravit (eo tempore regibus Sabaudiensibus subiecta) apud avunculum in coquina popinae Restaurant Français. Inde Lutetiam anno 1865 se mutavit, popinae Le Petit Moulin Rouge coquus; sed eodem anno in exercitum convocatus est. Ita anno fere 1870, bello Francorum Prussorumque saeviente, praefectus coquinarum legionum Rhenanarum factus est. Usque in annum 1878 Le Petit Moulin Rouge retinuit et apud obsonatorem Chevet operam dedit, sed popinam Faisan d'Or Canuae in urbe prope oppidum natale anno fere 1876 condiderat. Anno 1878 Delphinam Daffis in matrimonium duxit, e qua liberos tres genuerit.

 
Caesar Ritz director, Max Pfyffer(de) architectus, Augustus Escoffier coquus deversorii National Lucernae

Ab anno 1884 praefectus coquinae apud deversorium Grand Hôtel Montis Caroli principatus Monoeci iuxta Caesarem Ritz hibernabat, iuxta eundem apud Hôtel National Lucernae in Helvetia aestivabat. Unde ambo suadente Ricardo D'Oyly Carte Londinium anno 1890 migraverunt: ibi Ritz director, Escoffier praefectus coquinae novi deversorii Savoy, Ludovicus Echenard[2] magister hospitii merere inceperunt. Inde hi tres propter peculatum die 3 Martii 1898 dimissi sunt. Ritz autem cum collegis eodem anno Hôtel Ritz Lutetiae, anno insequenti etiam Carlton Hotel Londinii constituerit: ibi annis insequentibus Escoffier praefectus coquinae meruerit. Per societatem mercatoriam ab Ritz et Escoffier condita popinae plures directae sunt. Ita Escoffier ipse anno 1913 coquinis navis luxuosissimi Germanici SS Imperator praesedit eo passagio quo imperator Gulielmus II in Civitates Foederatas iter faciebat: ipse cenas ordinans nobilem viatorem placuit, qui "si ego" dixisse fertur "imperator hominum sum, tu imperator es coquorum".

Anno 1920 officiis abscedit. Inter discipulos enumerantur Ludovicus Saulnier, Eugenius Herbodeau,[3] Iosephus Donon,[4] Tokuzō Akiyama; inter sectatores alios Phileas Gilbert, Thomas Gringoire(fr). Fercula plura primum invenisse dicitur, inter quae Crispae Suzette (sed falso), Persica Melba, Chaud-froid Jeannette, Cuisses de nymphes à l'aurore, Salade Réjane, Mignonnettes de caille Rachel.

"Ligam ganeonum" internationalem (Ligue des gourmands) anno 1912 condidit (adstantibus Ludovico Saulnier discipulus, Thoma Gringoire(fr), aliis paucis) et tres fere annos praesedit.[5]

 
Eduardus Herriot politicus Augustum Escoffier ad cenam anno 1928 huic dicatam inducit (Officina Nuntiorum Meurisse; Bibliotheca Nationalis Francica)

Domus eius natalis, Villae Novae in oppido, in museum artis culinariae conversa est.

Scripta potiora

recensere
Libri
  • 1883 : Mémoires d'un cuisinier de l'Armée du Rhin
  • 1886 : Le Traité sur l'art de travailler les fleurs en cire. Lutetiae: Au Bureau des Arts Culinaires
  • 1903 : Le Guide culinaire (Lutetiae) Textus apud Gallica; apud institutum Wellcome
  • 1907? : A Few Recipes (Londinii: Escoffier) Textus apud Internet Archive
  • 1912 : Le Livre des menus (Lutetiae) Textus apud Gallica
  • 1927 : Le Riz (Lutetiae: Flammarion) Textus apud Gallica
  • 1928 : L'Aide-mémoire culinaire (Lutetiae: Flammarion) Textus apud Gallica
  • 1934 : Ma Cuisine (Lutetiae: Flammarion) Textus apud Internet Archive
  • 1985 (Pierre Escoffier, Marcel Escoffier, edd.) : Souvenirs inédits: 75 ans au service de l'art culinaire. Massiliae: Jeanne Laffitte, 1985. ISBN 2-86276-092-7
Libelli periodici
  • 1883 : L'Art culinaire
  • 1911-1914 : Les Carnets d'Epicure
  1. Brigid Allen, "Ritz, César Jean (1850–1918)" in Oxford Dictionary of National Biography edd. H. C. G. Matthew, Brian Harrison (Oxonii: Oxford University Press, 2004) Situs venalis.
  2. effigies; origo
  3. Imago Herbodeau
  4. Vita
  5. "Auguste Escoffier et la défense de la cuisine française"

Bibliographia

recensere
Eruditio
  • Luke Barr, Ritz and Escoffier: The Hotelier, The Chef, and the Rise of the Leisure Class. Novi Eboraci: Clarkson Potter, 2018. ISBN 978-0804186292
  • Michel Gall, Le Maître des saveurs. La vie d'Auguste Escoffier. Lutetiae: De Fallois, 2000. ISBN 978-2877064002
  • Thomas Gringoire(fr), Louis Saulnier, Le Répertoire de la cuisine. 3a ed. Londinii: Allard, 1923 Textus apud Gallica
  • Eugène Herbodeau, Paul Thalamas, Auguste Escoffier, le grand maître de la cuisine française. Londinii: Practical Press, 1955
  • Kenneth James, Escoffier: The King of Chefs. Londinii: Hambledon and London, 2002. ISBN 1-85285-396-4 (Paginae selectae apud Google Books)
  • N. M. Kelby, White Truffles in Winter. Novi Eboraci: Norton, 2012. ISBN 9781846882470 (mythistoria) Textus mutuabilis
  • "Foodiegate: Ritz and Escoffier at the Savoy" in Paul Levy, Out to Lunch (Londinii: Chatto & Windus, 1986) pp. 225-230
  • Paul Levy, "The Master Chef Who Cooked the Books" in Daily Telegraph (9 Iunii 2012) Situs venalis
  • "The Calling of Cooking: chefs and their publics since the Revolution" in Stephen Mennell, "All Manners of Food" (Oxoniae: Blackwell, 1985) pp. 134-165
  • Timothy Shaw, The World of Escoffier. Londinii: Zwemmer, 1994. ISBN 0-86565-956-7
  • Ray Sokolov, "Secrets of the Great Chefs: decrypting untrustworthy communications from the kitchens of Carême, Escoffier and Guérard" in Mark McWilliams, ed., Food & Communication: proceedings of the Oxford Symposium in Food and Cookery 2015 (Londinii: Prospect Books, 2015) pp. 20-28
Aliae encyclopaediae

Nexus externi

recensere