Prosper Montagné

scriptor de re coquinaria

Prosper Montagné, nomine pleno nativo Paul Marius Octave Prosper Montagné (Carcasone natus die 14 Novembris 1865;[1] Savarae[2] die 22 Aprilis 1948 mortuus) fuit coquus et scriptor de arte coquinaria. Auctor fuit operis encyclopaedici Larousse gastronomique. Popinam nomine Montagné traiteur ab anno 1920 usque in 1928 tenuit.

Wikidata Prosper Montagné
Res apud Vicidata repertae:
Prosper Montagné: imago
Prosper Montagné: imago
Prosper Montagné: subscriptio
Prosper Montagné: subscriptio
Nativitas: 14 Novembris 1865; Carcaso
Obitus: 22 Aprilis 1948; Savara
Patria: Francia
Nomen nativum: Paul Marius Octave Prosper Montagné

De coquina, magistrum suum Brillat-Savarin confitens, "Bonum" ait "non nisi ex optimo fit" (On ne fait du bon qu'avec du très bon).[3] Erant qui eum dispendiosiorem aestimabant, ut qui astacum stilo Newberg et locustam panis frustulis involutam inferret, tubera integra tantum praeberet quippe quae, si consecarentur, aroma suum perderent.[4] De celebritate haec post obitum dicta sunt:

Parvus modestusque, cruribus brevibus et ventre repleto, oculo maligno magnis perspicillis recelato, Lutetiam omnem cognoverat omnesque ganeones totius mundi receperat (Ce petit monsieur simple, court sur jambes, replet, dont l'œil malicieux se cachait sous de grosses lunettes, avait connu tout Paris et accueilli chez lui toutes les grandes fourchettes internationales).[5]

De vita recensere

Filius fuit Victoris Germani Montagné, qui pantopolium gerebat. Iussu patris, qui deversorium Tolosanum Hôtel des quatre saisons nuper emerat, iuvenis ibi duos annos laboravit, mox iuxta pastillarium eiusdem urbis, deinde ad thermas Cautarets apud Hôtel d'Angleterre eo tempore frequentatissimum, archimagiro Alphonsus Meillon.[6] Mox Lutetiam petivit ubi in deversoriis Les Ambassadeurs et Grand Hôtel(fr) laborabat, sed in exercitum convocatus cum Philea Gilbert librum manualem de coquina militari edidit. Absolutus sub archimagiro Ioanne Giroix aestate Balneo Lixonensi in aedibus aleatoriis(fr), hieme in Hôtel de Paris(fr) Montis Caroli principatus Monoeci operam dedit, unde sub novo archimagiro Prosper Salles, Phileae Gilbert discipulo, manserit. Lutetiam annis 1890 reditus, archimagirus apud coffearia Pavillon d'Armenonville(d) et Pavillon Ledoyen(fr), denuo apud Grand Hôtel Parisiense ubi iamdudum laboraverat.[7] His annis cum Prosperum Salles Phileaque Gilbert librum coquinarium La Grande Cuisine Illustrée paravit, quem pecuniis suis anno 1902 divulgari iussit. Ab anno 1907 ad opera litteraria et diurnaria se dicavit.

Iam antea commentationes de re gastronomica diario L'Œuvre contribuebat scriptoribusque collegis saepe ad prandium apud se invitavit.[8] Editor principalis fuit periodici Revue culinaire.[2] His annis opus magnum Larousse gastronomique paravit, multis rebus ab Grand dictionnaire de cuisine Alexandri Dumas (1872) demptis sed pluribus e novo scriptis: cui operi amici Phileas Gilbert et Augustus Escoffier praefationes scripserunt. Quo libro perfecto, annis 1920 et 1930 popinas direxit.

Montagné traiteur recensere

 
Cur Prosper Montagné popinam suam reddere coactus est?[9]

Popinam suam ab anno 1920 usque in 1928 tenuit, nomine simplici Montagné, traiteur ("obsonator"), stylo vel Directorii vel Ludovici Philippi ornatam,[10] his annis laudatissimam,[11][12] postea a multis lamentatam.[13][9]

Fercula ab eo aut inventa aut perfecta celebrabantur, inter quae rognons de veau flambés au cognac ("renes vitellini e spiritu Cognacensi flammati")[2]

Rôtisserie de la Reine Pédauque recensere

 
Prosper Montagné anno 1938 in coquina popinae suae Rôtisserie de la Reine Pédauque[14]

Popinam Rôtisserie de la Reine Pédauque, anno circiter 1918 omnium ganeariorum Parisiensium a populo laudatissimam,[15] nuperrecetius a Petro André(fr) negotiatore vinario emptam,[16] ab anno 1937 usque ad obitum direxit.[14] Ibi ferculum Foie gras Reine Pédauque (ficatum anserinum saginatum e tuberis, glacie impositum) inferre solebat.[17]

Fortuna recensere

Societas (Club) Prosperi Montagné Carcasone anno 1950 constituta est, suadente imprimis René Morand amicus popinariusque.[3] Larousse gastronomique hodie usque editionibus renovatis Francogallicis versionibusque in linguas plures divulgatur.

Scripta recensere

Libri
  • 1900 (cum Prosper Salles, adiuvante Philéas Gilbert) : La Grande Cuisine illustrée Textus apud Gallica
  • 1909 : Ordinaires: livre de cuisine militaire aux manoeuvres et en campagne Textus[18]
  • 1910 (primo auctore Félix Regnault) : La Cuisine diététique De hoc libro
  • 1918 : Manuel du bon cuistot et de la bonne ménagère[19]
  • 1918 : La Bonne Chère pas chère sans viande Textus
  • 1929 (cum Prosper Salles) : Le Grand livre de cuisine[20]
  • 1930 (pictore Jean Chamberoque) : Le Festin occitan (Collection des écrivains de l'Aude)
  • c. 1930? (editor) : Le Trésor de la cuisine du bassin méditerranéen par 70 médecins de France. Laboratoires du Dr Zizine[21]
  • 1931 : Les Délices de la table, ou les quatre saisons gourmandes: petit traité de cuisine transcendante à l'usage des gens de bon gout et des amateurs du bien manger[22]
  • 1936 (cum Alfred Gottschalk) : Mon menu. Cuisine d'hygiène alimentaire
  • 1938 (adiuvante Alfred Gottschalk, praefatione Phileae Gilbert et Augusti Escoffier) : Larousse gastronomique
  • 1941 : La Cuisine avec et sans tickets Textus
Commentationes selectae

Notae recensere

  1. "La plaque en hommage à Prosper Montagné n'est pas au bon endroit" (2021)
  2. 2.0 2.1 2.2 "Prosper Montagné, mainteneur de la cuisine française, s'est éteint dans sa 84e année" in Le Combat (24 Aprilis 1948) p. 1
  3. 3.0 3.1 Fide Club Prosper Montagné
  4. On lui reprochait de prôner une cuisine trop chère: homard à la Neubourg, langouste au gratin, etc. ... Chez lui, on ne servait les truffes qu'entières, il prétendait que de les couper leur ôtait leur parfum: Billy (1949) pp. 31-32
  5. Nouvelles littéraires (1948)
  6. De quo vide Cairn
  7. Guérot (1948) p. 147
  8. Billy (1949) pp. 31-32
  9. 9.0 9.1 C. La Broue, "Prosper Montagné, maître cuisinier" in Le Figaro (18 Iunii 1933) p. 6
  10. Billy (1949) p. 32; Pierre de Trévières, "Style Louis-Philippe" in La Liberté (11 Iulii 1920) p. 2
  11. Pierre Varenne, "De Brillat-Savarin à Prosper Montagné" in Bonsoir (8 Novembris 1921) p. 3
  12. "Montagné, 5 rue de l'Échelle" in Street (1920) pp. 37-39; Guérot (1948) p. 148
  13. Leigh Hoffman, "Vanishing Restaurants" in Chicago Tribune (17 Maii 1931) p. 8; Blanche Vogt, "Les Grands Mots" in L’Intransigeant (13 Ianuarii 1938) p. 3
  14. 14.0 14.1 Petit Journal (23 Februarii 1938) p. 3
  15. Street (1920) pp. 71-72
  16. Cf. Reine Pédauque: Corton Grand Cru
  17. "L'Art de présenter les plats" in Marie-Claire (22 Aprilis 1938)
  18. Prospero Montagné fide Bibliothecae Nationalis Francicae attribuaenda
  19. De hoc libro[nexus deficit]
  20. De hoc libro
  21. De hoc libro
  22. De hoc libro

Bibliographia recensere

 
Prosper Montagné (ad sinistram partem) et Curnonsky
Fontes coaevi
Recentiora

Nexus externi recensere