Wikidata-logo.svg Curnonsky
Res apud Vicidata repertae:
Curnonsky: imago
Curnonsky: subscriptio
Nativitas: 12 Octobris 1872; Andecavis
Obitus: 22 Iulii 1956; Lutetia
Patria: Francia
Nomen nativum: Maurice Edmond Sailland

Officium

Munus: ghostwriter, food critic, comedian, mythistoricus

Memoria

Laurae: Officer of the Legion of Honour, Eques Legionis Honoris, Saintour Prize

Curnonsky (Andecavis natus die 12 Octobris 1872; mortuus Lutetiae die 22 Iulii 1956) fuit scriptor de re cibaria et ganeo. Vero nomine Maurice Edmond Sailland baptizatus, fere semper agnomine semi-Latino, semi-Russico ("Curnonsky": cur non?) appellatus est, a se anno 1893 inventum, quod denuo tunicam Nessi suam nuncupavit.

Matre ipso partu mortua, patre effugiente, Andecavis sub tutela aviae educatus est, unde annum agente duodeviginti cum eadem Lutetiam profectus est ad collegium Stanislas frequentandum; frequentabat et cabaretum Le Chat noir et Alphonsum Allais Georgiumque Auriol cognoscebat. Commentationes narrationesque ab anno 1893 diariis et hebdomadariis submittebat, inter quae La Vie parisienne, Comœdia, Le Journal, Le Matin. Ab anno 1899, sicut Colette Marcellusque Boulestin aliique nonnulli, mythistorias parabat quos Willy sub nomine suo divulgaverit. Domum cum Paulo Ioanne Toulet annis insequentibus partitus est, cum quo mythistorias tres composuit, nomine "Perdiccas" subscriptas. Anno fere 1900 post Expositionem universalem ad Sinas cum aliis diurnariis profectus est, ubi gastronomiam Sinensem primum degustavit, atque postea "gaudium fructus sum" confessus est "dum admirabilem illam artem coquinariam explorabam quae sola cum nostra comparari potest".[1]

Curnonsky (prima acie ad dextram) et Rouff cum aliis peregrinatoribus cavernam Les Eyzies visitantes. La France gastronomique: Périgord (1921) p. 98

Editionem seriei La France gastronomique cum Marcellus Rouff anno 1921 incepit. Illi ambo, Francia hexagonali percursa, usque in 1928 volumina duodetriginta de provinciis singulis ediderunt. Eodem anno Curnonsky "princeps gastronomorum" electus est. Anno insequenti cum Rouff aliisque Academiam gastronomorum Francicam condidit; constitutionem anno 1938 Societatem gastronomorum Belgicam inter primos suaserat. Libellos condidit La France à table anno 1934, praecipue peregrinatoribus utilis sicut et series La France gastronomique; insuper libellos Cuisine de France anno 1947, qui etiam hodie sub titulo Cuisine et Vins de France produnt.

Scripta selectaRecensere

 
Curnonsky Ier ("Curnonsky, primus huius nominis"), Academiae gastronomorum praeses nuper electus: delineatio satyrica a Gassier in diario Paris-Soir die 7 Decembris 1927 edita
Libri
  • 1933 (cum Austin de Croze) : Le Trésor gastronomique de la France
  • 1948 : A travers mon binocle: cahiers d'un mercenaire de lettres. Lutetiae: Albin Michel
  • 1953 : Cuisine et vins de France
  • 1958 (René Chauvelot, praef.) : Souvenirs littéraires et gastronomiques. Lutetiae: Albin Michel
Mythistoriae cum Paulo Ioanne Toulet scriptae
  • 1899 : "Perdiccas", Le Bréviaire des courtisanes
  • 1900 : "Perdiccas", Le Métier d'amant
  • 1907 : Demi-Veuve
Series librorum libellique periodici
  • 1921-1928 (cum Marcel Rouff) : La France gastronomique: guides des merveilles culinaires et des bonnes auberges françaises. 28 voll.
  • 1934 (cum aliis) : La France à table
  • 1937 (cum Madeleine Decure) : Cuisine de France, mox Cuisine et Vins de France

BibliographiaRecensere

  • Simon Arbellot, Curnonsky: prince des gastronomes. Lutetiae: Productions de Paris
  • Philippe Chauvelot, Curnonsky, la saveur d'une époque. Du Lérot, 2015
  • "Curnonsky est mort" in Le Monde (24 Iulii 1956)
  • Curnonsky et ses amis: Association des amis de Curnonsky. Lutetiae: Librairie Edgar Soete
  • Inge Huber, Curnonsky, oder das Geheimnis des Maurice-Edmond Sailland. Rolf Heyne, 2010
  • Inauguration ... d'une plaque à la mémoire de Maurice-Edmond Sailland dit Curnonsky Textus
  • Agnès Laurent, "Curnonsky, le prince des gastronomes" in L'Express (25 Decembris 2015)
  • Jacques Lebeau, Curnonsky prince des gastronomes de A à Z. Lutetiae: L'Harmattan, 2015

Nexus externiRecensere

  1. J'ai eu la joie de découvrir l'admirable cuisine chinoise (la seule qui se puisse comparer à la nôtre: Cur, "La cuisine 'simple' et la cuisine africaine" in Paris-soir (26 Maii 1929) p. 5