Phileas Gilbert

coquus
Wikidata-logo.svg Phileas Gilbert
Res apud Vicidata repertae:
Phileas Gilbert: imago
Nativitas: 11 Septembris 1857;
Obitus: 1942; Colliacum
Patria: Francia

Officium

Munus: Coquus, preface author

Phileas Gilbert (die 11 Septembris 1857 ad montem Orusa natus; Colliaci mortuus anno fere 1942) fuit coquus et scriptor de re coquinaria.

Tiro Augustae Suessionum usque in 1874 pasticiarius laboravit, deinde Lutetiae in urbe. Ibi caput coquinae apud popinam chez Bonvalet[1] anno 1884 factus est. Denuo anno 1920 ad amicum Prosperum Salles se iunxit, coquum deversorii de Paris[fr] ad montem Caroli, ubi a fornacibus meruit.

Dum chez Bonvalet operam dabat libellos periodicos L’Art culinaire cum Augusto Escoffier condidit et direxit. Praefationem scripsit operis Prosperi Salles et Prosperi Montagné, Monoeci anno 1900 divulgati, titulo La Grande Cuisine illustrée. Librum Augusti Escoffier principalem, Le Guide culinaire (1902), supplementumque Le Livre des menus (1912), ipse cum Aemilio Fétu[2] ad prelum parare curavit. Ab anno 1912 usque ad mortem fasciculos culinarios Almanach Hachette composuit eodemque fere tempore libellos Le Pot-au-feu direxit. Anno 1938 una cum Escoffier praefationem composuit encyclopaediae Larousse Gastronomique a Prospero Montagné scriptum.

Scripta potioraRecensere

  • 1890 : La Cuisine rétrospective
  • 1893 : Cuisine de tous les mois
  • 1928 : L'alimentation et la technique culinaire à travers les siècles: etude suivie de La Vie professionnelle de Carême

NotaeRecensere

BibliographiaRecensere

  • "Gilbert (Philéas)" in Joseph Favre, ed., Dictionnaire universel de cuisine pratique (2a ed. 1905) vol. 3 p. 1024
  • Denis Saillard, "Chefs contre gastronomes. Histoire d’une défaite médiatique (1880-1940)" in Le Temps des médias no. 24 (2015) pp. 44-65 Situs venalis

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Phileam Gilbert spectant.