Wikidata Iosephus Favre
Res apud Vicidata repertae:
Iosephus Favre: imago
Nativitas: 22 Februarii 1844; Vex
Obitus: 17 Februarii 1903; Bononia ad Sequanam
Patria: Helvetia

Officium

Munus: coquus

Iosephus, vulgo Joseph Favre (Vex in oppido Valesiae natus die 22 Februarii 1844;[1] die 17 Februarii 1903 Bononiae ad Sequanam mortuus) fuit anarchista et coquus. Auctor fuit operis encyclopaedici de re culinaria, titulo Dictionnaire universel de cuisine. Unionem universalem artis culinariae promovendae et Academiam coquinariam Francicam[fr] condidit.

Patrem et matrem puerulus amisit.[2] Sub tutela cognati cuiusdam simpliciter educatus, munere ecclesiastico recusato, Seduni a principio, mox Genavae in Hôtel de la Metropole, deinde Lutetiae munus coqui didicit apud obsonatorem Chevet (sicut postea Escoffier). Iussu Chevet anno 1867 Aquas Mattiacas missus est ad popinam aulae curationis dirigendam, eo tempore celeberrimam. Lutetiae reditus apud Café Riche iuxta Ludovicum Bignon operam dedit. Anno 1870 in bello Germano-Francico in exercitu libero Iosephi Garibaldi militavit.

Unde reditus annis insequentibus in popinis urbium thermalium aestivare Genavaeque in universitate hibernare solebat, ita salarium nanciscens scientiamque biologicam et physiologicam audiens. Studiis absolutis, apud Hôtel Ketterer oppidi Clarens anno 1875, apud Hôtel du Parc Lugani anno 1876 aestivabat; hieme autem cum anarchistis foederationis Iurassicae Locarni et Lugani versatus est libellosque politicos edidit. Michaelem Bakunin, Elisaeum Reclus, Henricum Malatesta, Arthurum Arnould, ibi cognovit: quibus olim congressis cenam satis celebrem Lugani paravit pudingumque Salvatoris primum intulit.

Genavae anno 1877 libellos La Science culinaire divulgare coepit atque anno 1879 Unionem universalem artis culinariae promovendae condidit. Favre mox duos annos Berolini apud Central-Hôtel, deinde Lutetiae operam dedit, ubi primam expositionem culinariam anno 1883 congessit. Academiam coquinariam[fr] Francicam, ex unione separatam, constituit. Annis insequentibus, unione academiaque et expositione manibus aliorum prolatis, "dictionarium" suum (cuius primae commentationes iam in paginis La Science culinaire proderant) perficere curavit; cuius ultimas paginas anno 1891 divulgavit.

Die 21 Iunii 1894 Lutetiae ad inaugurationem viae Antonii Carême, quam ipse primus suaserat, inter alios praesedit, sed post quindecim dies apoplexia cerebri affectus est.[3] Laboribus tam culinariis quam litterariis exhaustus anno 1903 mortuus est, editione aucta dictionarii paene perfecta.

ScriptaRecensere

Libri
Libelli periodici
  • 1875 : L’Agitatore. Lugani
  • 1876 : L’Almanacco del proletario. Lugani
  • 1877-1883 : La Science culinaire. Genavae; Lutetiae
Commentationes
  • 1890 : "De la cuisine hygiénique et de la nécessité des écoles de cuisine" in Congrès international d'hygiène et de démographie à Paris en 1889. Lutetiae, 1890 (pp. 1001-1004 apud Google Books)

NotaeRecensere

  1. #Mudry (2020) fide Vicipaediae Francogallicae. Ipse Favre matrimonium suum paciscens se anno 1849 natum esse praetenderat; quem annum biographi fere omnes acceperunt
  2. Sic fere omnes. Vicipaedia Anglica addit, fonte citato non iam accessibili, He was the illegitimate child of Victor Leblanc, a Catholic priest, and Madeleine Quinodox.
  3. Emile Darenne, "Carême: inauguration de la rue Antoine-Carêne" in Joseph Favre, ed., Dictionnaire universel de cuisine pratique (2a ed. 1905) vol. 2 pp. 488-491

BibliographiaRecensere

  • Gianpiero Bottinelli, Marianne Enckell, "Favre Joseph" in Claude Pennetier, Hugues Lenoir, edd., Dictionnaire des anarchistes (Editions de l'Atelier, 2014)
  • Emile Darenne, "Biographie de Joseph Favre" in Joseph Favre, ed., Dictionnaire universel de cuisine pratique (2a ed. 1905) pp. xiii-xviii
  • Albert Mudry, Joseph Favre cuisinier et érudit: précurseur de la science culinaire et initiateur de l'Académie culinaire de France. Lausannae: Favre, 2020

Nexus externiRecensere