Michael Alexandri filius Bakunin (Russice Михаил Александрович Бакунин, Michail Aleksandrovič Bakunin; natus Pryamukhino in vico Regionis Tueriensis die 18 Maii secundum calendarium Iulianum, die 30 Maii secundum Gregorianum, 1814; mortuus Bernae die 19 Iunii secundum calendarium Iulianum, die 1 Iulii secundum Gregorianum, 1876) fuit revolutionarius, socialista libertarianus, et anarchista Russicus.

Michael Bakunin in photographia quam Nadar fecit.
Insignia familiae nobilis Bakunin
Domus nativitatis
Russland wie es wirklich ist - oratio habita die iubilaei Rebellionis Novembris Polonicae; id famam Bakunin genuit

Bakunin anno 1842 Petrum Iosephum Proudhon et Carolum Marx cognovit et consuetudines contraxit cum Georgio Sand. Etiam atheismo favebat et in carceribus pluries coniectus est. Quamquam doctrinae Caroli Marx opposuit, Praeconium Communisticum in Russicam convertit. Istius hominis anarchismus etiam Noam Chomsky valde movit.

VitaRecensere

Nobili genere natus ex anno 1834 stipendia merens exercitum anno 1838 reliquit; anno 1839 Berolinum petivit ubi philosophiae - praesertim Hegelianae - se dedicavit. Anno autem 1840 Dresdam venit. In Germania ab agentibus in rebus observatus maluit in Helvetiam proficisci, ubi membrum activum societatum communismum et socialismum faventium factus est.

Auctoritates Russicae, cum revocationem officialem in patriam non secutus esset, fortunas eius confiscaverunt. Lutetiae, quo se contulerat, die commemorativo Rebellionis Novembris Varsoviensis anni 1830, i.e. die 27 Novembris 1847, orationem ardentem habuit. Ibi confraternitatem inter Polonos et Russos necessariam, ut iugiter in Russia quoque res novae fiebant, proposuit. Quoniam Moscua postulavit, ut Bakunin in Russiam deportaretur, Bruxellas fugit. Post res novas Februarias Lutetiam rediit, in seditiosum Berolinum quoque venit necnon Pragam ubi conventui Slavorum mense Iunio 1848 interfuit. Denique mense Maio 1849 membrum rectionis revolutionariae Dresdensis creatus est; Chemnicii captus et Königstein transportatus capitis damnatus est. Sed venia ei data est ea condicione ut per omnem vitam in ergastulo futurus esset. Sed mense Iunio 1850 Imperio Austriaco et paulo post Russiae traditus est.

Diu in carcere castelli Schlüsselburg propre Petropolim fuit, antequam anno 1855 in Siberiam Orientalem missus est, unde anno 1860 in navigio Americano fugere potuit. Cum anno 1863 seditio in Polonia incohata esset, Bakunin a Stockholmia expeditionem ad oras Maris Baltici praeparavit; propter rei eventum infelicem Londinium revenit, ubi velut anarchista cum capitis motionis internationalis (e.g. cum Carolo Marx) acriter rixabatur. Enthei socialistae Hagae congregati vetuerunt, quominus Bakunin socialistarum congressui particeps esset.

Ultimos annos Genavae et Locarni solitarius peregit. Opera minora Lutetiae edita sunt anno 1895, nempe: »Fédéralisme, socialisme et antithéologisme; Lettres sur le patriotisme; Dieu et l'État«; lingua Theodisca anno 1895 Stuttgardiae commercium epistulare hoc: »Sozialpolitischer Briefwechsel mit A. Herzen und Ogarjow« (editore domino Dragomanov).

FonsRecensere

Meyers Großes Konversations-Lexikon, vol 2. Lipsiae 1905, p. 292 (hic in interreti)

BibliographiaRecensere

  • Wilhelm Blos: Marx oder Bakunin? Karl Marx und Friedrich Engels. Demokratie oder Diktatur? Zeitgemässe Neuausgabe der Berichte an die sozialistische Internationale über Michael Bakunin. Stuttgardiae 1920.
  • Fritz Brupbacher: Michael Bakunin. Der Satan der Revolte. Libertad Verlag, Berolini 1979, ISBN 3-922226-00-0
  • Heinrich Cunow: Marx oder Bakunin? Karl Marx und Friedrich Engels. Demokratie oder Diktatur? Zeitgemässe Neuausgabe der Berichte an die sozialistische Internationale über Michael Bakunin. Edidit Wilhelm Blos.
  • Wolfgang Eckhardt: Von der Dresdner Mairevolution zur Ersten Internationale. Untersuchungen zu Leben und Werk Michail Bakunins. Edition AV, Lich 2005, ISBN 3-936049-53-X
  • Wolfgang Eckhardt: Bakunin vs. Marx. Russland und andere Konfliktthemen in der Internationalen Arbeiterassoziation. In: Beiträge zur Marx-Engels-Forschung. Neue Folge 2012. Argument, Hamburgi 2014, ISBN 978-3-86754-680-5, S. 21–38.
  • Madeleine Grawitz: Bakunin. Ein Leben für die Freiheit. Edition Nautilus, Hamburgi 1999, ISBN 3-89401-339-7
  • Ricarda Huch: Michael Bakunin und die Anarchie. Suhrkamp, Francofurti 1972, ISBN 3-518-37993-3
  • Ernst-Ultrich Knaudt: Fünf Briefe ohne Adresse ─ Bakunin ─ Marx vs. Marx ─ Ćernyśevskij. In: Beiträge zur Marx-Engels-Forschung. Neue Folge 2012. Argument, Hamburg 2014, ISBN 978-3-86754-680-5, S. 56–82.
  • Arthur Lehning: Unterhaltungen mit Bakunin. Franz Greno, Nördlingen 1987, ISBN 3-89190-228-X
  • Jannis Mallouchos: Der Gesang der Okeaniden. Michail Bakunin und die Musik. bahoe books, Wien 2017, ISBN 978-3-903022-66-9
  • Wim van Dooren: Bakunin zur Einführung. Junius Verlag, Hamburgi 1985, ISBN 3-88506-817-6
  • Justus Franz Wittkop: Michail A. Bakunin in Selbstzeugnissen und Bilddokumenten. Rowohlt, Reinbek 1974, ISBN 3-499-50218-6

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Michaelem Bakunin spectant.