Attini sunt tribus formicarum subfamiliae Myrmicinarum, inter quam omnes species notae quae fungos per mutualismum formicarum et fungorum colunt digeruntur. Gramina et folia exsecant, quae ad nidos efferunt, et super ea fungos alunt, quibus deinde vescuntur.

Operarii speciei Attae mexicanae fragmentum folii efferunt

Classis : Insecta 
Ordo : Hymenoptera 
Familia : Formicidae 
Subfamilia : Myrmicinae 
Tribus : Attini 
Smith, 1858
   
Formica alata cui alae iam sunt.
Operarii fragmenta foliorum efferunt.
Attini flores flavas efferunt.

Attini solum in hemisphaerio occidentali inveniuntur. Aliquot species ad septentriones usque ad sterilitates pinorum Novae Caesareae (Trachymyrmex septentrionalis) et ad australem usque ad deserta frigida Argentinae (nonnullae species Acromyrmicis).[1] Hic cladus formicarum Novi Mundi abhinc annorum 60 millionum in silvis pluvialibus Americae Australis exoriri existimatur. Quod autem disputatur, quia hae formicae ut videtur in habitatione sicciori se evolverunt, cum nihilominus earum fruges domare iam discerent.[2]

  1. Hölldobler et Wilson 2009.
  2. Branstetter et al. 2017/

Bibliographia

recensere
  • Branstetter, M. G., Ana Ješovnik, J. Sosa-Calvo, M. W. lloyd, B. C. Faircloth, S. G. Brady, et T. R. Schultz. 2017. "Dry habitats were crucibles of domestication in the evolution of agriculture in ants." Proceedings of the Royal Society B: Biological Sciences 284, no. 1852 (12 Aprilis): 20170095. doi:10.1098/rspb.2017.0095. PMC 5394666. PMID 28404776. Editio interretialis.
  • Hölldobler, Bert, et Edward O. Wilson. 2009. The Superorganism: The Beauty, Elegance, and Strangeness of Insect Societies. Novi Eboraci: W. W. Norton & Company. ISBN 9780393067040. Archivum.
  • Ješovnik, Ana, et Ted R. Schultz. 2017. "Revision of the fungus-farming ant genus Sericomyrmex Mayr (Hymenoptera, Formicidae, Myrmicinae)." ZooKeys 670 (24 Aprilis): 1–109. doi:10.3897/zookeys.670.11839 Editio interretialis.
  • "The Radiohead ant: A new species of 'silky' ant grows fungus gardens for food." Phys.org, 24 Aprilis 2017. Editio interretialis.
  • Weber, N. A. 1966. "Fungus-Growing Ants." Science 153 (3736): 587–604. Bibcode:1966Sci...153..587W. doi:10.1126/science.153.3736.587. PMID 17757227. S2CID 31919824.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Attinos spectant.
  Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Fossilworks