Aristoteles

philosophus Graecus, discipulus Platonis, magister Alexandri Magni
(Redirectum de Aristotle)

Aristoteles, litteris Graecis Ἀριστοτέλης (384 a.C.n.322 a.C.n.), fuit philosophus Graecus, discipulus Platonis, magister Alexandri Magni. Maximus inter conditores philosophiae Occidentalis principales celebratur. Scripta eius, multas res tractantia, inter quas physica, poësis, theatrum, musica, logica, rhetorica, politica, civitatum administrationem, ethica, biologia, zoologia, systema philosophiae constituunt quod mores et aestheticam, logicam et scientiam, civiles rationes et metaphysicam comprehendit.

Wikidata Aristoteles
Res apud Vicidata repertae:
Aristoteles: imago
Aristoteles: imago
Nativitas: 384 a.C.n.; Stagira
Obitus: 322 a.C.n.; Chalcis

Familia

Genitores: Nicomachus;
Coniunx: Pythias
Proles: Nicomachus, Pythias

Memoria

Sepultura: Stagira
 
Reliquiae scholae Aristotelis Miezae in Macedonia sitae.

Aristoteles anno 384 a.C.n.[1] Stagiris in Chalcidice natus (atque inde Stagirites nonnumquam agnominatus), filius fuit Nicomachi. E fontibus satis tardis constat Nicomachum medicum meruisse apud Amyntam III Macedonum regem,[2] sed mortuum filio etiam parvo: quem deinde tutorem habuisse Proxenum Atarneum.[3] Aristoteles annum agens undevicesimum Athenas ad Academiam venit ut discipulus Platonis foret ibique annos fere viginti manebat. His annis iam Philippum Macedonem (Amyntae filium) cognovisse constat, apud quem legationem pro Atheniensibus conduxerit.[4] Platone nuper mortuo, eodem fere tempore quo Speusippus Academiam dirigere coeperit, Aristoteles abiit una cum amico Xenocrate (Speusippi successore futuro). Ambo iuxta Hermiam Atarneum tyrannum, olim contubernalem, Assum migraverunt in Troade philosophiamque docuere incipiebant.[5] Ibi Aristoteles Pythiam, filiam adoptivam Hermiae, uxorem duxit. Anno fere 344 insulam Lesbum petivit.[6]

 
Aristotelis protome fortasse post Lysippum saeculo fere I/II p.C.n. sculpta (olim Collectus Borgesii, hodie in Museo Lupariensi Lutetiae: Ma 80 bis).
 
Aristoteles, a Raphaele Sanctio Urbinate in "Schola Atheniensi" pictus.

Anno 343/342, suadente Philippo rege, Aristoteles ad Macedoniam reditus est, Alexandro, Philippi filio, magister studiorum.[7] Scholam igitur in urbe Mieza Emathiae constituit ubi tam Alexandrum quam alios iuvenes nobiles instruxit, inter quos enumerantur Cassander[8] et Marsyas Pellaeus, qui postea librum de Alexandri educatione scripsit.[9] Philippus patronus et post eum Alexander discipulus liberalissime inquisitiones Aristotelis collaboratorumque favebant de rebus geographicis, historicis et naturalibus.[10]

Anno 335, Philippo nuper interfecto, Alexandro rege, Aristoteles Athenas rediit. Ibi amicus Xenocrates Academiam regebat. Aristoteles Lyceum hortum ad templum Apollinis Lycei iacentem in scholam convertit. Discipulos multos eruditosque circum se congessit. Docere solebat dum per hortum circumambulat. Schola igitur philosophica quam hoc tempore condidit aut "Lyceum" appellatur a nomine horti aut "Peripatos" propter ambulationes (Graece περίπατος "circumambulatio"). Ibi docuit scholamque direxit usque ad annum 323, quo anno ad Chalcidem fugit, ne a Macedonum hostibus necaretur. Ibi anno 322 mortuus est.

Ex uxore Pythia, Hermiae filia, filiam Pythiam genuit, sed e concubina Herpyllide filium Nicomachum. Rector scholae peripateticae secundus, Aristoteli successor, fuit amicus et discipulus Theophrastus.

Aristotelis philosophia

recensere
 
Prima pagina libri Ethicae Nicomacheae Graece et Latine anno 1566 editae.
 
Nomen ARISTOTLE prope textum Aulae Magnae in Bibliotheca Congressionali situm.

Aristoteles metaphysicae et ethicae studuit, sed etiam scientiam et litterarum intererat. Libros de physica et metaphysica, de litteris, zoologia, ethica, politica, biologia scripsit. Theoriam Formarum Platonis opponens, postulavit originem scientiae esse observationem rerum. Ipse dixit homines scientificos vel philocophicos debere rem exponere ut causas intellegant. Quattuor causas nominavit, quae sunt: causa materialis, causa formalis, causa efficiens, causa finalis.

Roma victa, opera Aristotelis in Europae memoria mortua sunt, sed multum valuerunt in philosophia Arabica sicut Alkindus, Alpharabius et Avicenna, itaque ad philosophiam Occidentalem philologiamque relata sunt.

Opera selecta

recensere
  Si plus cognoscere vis, vide etiam Corpus Aristotelicum.

Opera quae false Aristoteli adscripta esse putantur asterisco (*) notantur:

  1. Hi anni—primum dimidium anni Olympiaci 384/3, et anno 322 paulo ante mortem Demosthenis—ab Augusto Boeckh demonstrati sunt (Kleine Schriften VI 195); vide etiam Felix Jacoby (FGrHist 244 F 38); et Ingemar Düring, Aristotle in the Ancient Biographical Tradition (Göteborg, 1957), p. 253.
  2. Suda s.v. "Ἀριστοτέλης" Textus
  3. Ammonius p. 44 Buhle.
  4. Diogenes Laertius, Vitae philosophorum 5.2.
  5. Diogenes Laertius, Vitae philosophorum 5.6-7.
  6. Ibi cum Theophrasto, olim contubernali, futuro successore, degisse et laboravisse censetur, fontibus de hac re carentibus
  7. Plutarchus, "Vita Alexandri" 5; Quintilianus, Institutio oratoria 1.1
  8. Plutarchus, "Vita Alexandri" 74.
  9. Adduntur, sed certitudine minore, Callisthenes, Nearchus, Harpalus, Ptolemaeus: hic autem natu multo maior fuit atque alii.
  10. Aelianus, Varia historia 5.19; Athenaeus, Deipnosophistae 398e; Plinius maior, Naturalis historia 8.17.

Bibliographia

recensere
Encyclopaedica
  • Anagnostopoulos, Georgios, ed. A Companion to Aristotle. Cicestriae: Wiley-Blackwell, 2009. ISBN 978-1-4051-2223-8.
  • Barnes, J. The Cambridge Companion to Aristotle. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1995.
  • Shields, Christopher, ed. The Oxford Handbook of Aristotle. Oxonii: Oxford University Press, 2012. ISBN 978-0-19-518748-9.
De vita et philosophia
  • Ackrill, J. Aristotle the Philosopher. Oxonii: Oxford University Press, 1981.
  • Jaeger, W. Aristotle: Fundamentals of the History of his Development. Oxonii: Oxford University Press, 1934.
  • Lear, J. Aristotle: the Desire to Understand. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1988.
  • Ross, W. D. Aristotle. Londinii: Methuen, 1923.
  • Shields, C. Aristotle. Londinii: Routledge, 2007.
De scriptis
  Si plus cognoscere vis, vide etiam Corpus Aristotelicum#Bibliographia.
  • Shute, Richard. On the History of the Process by which the Aristotelian Writings Arrived at their Present Form. Oxonii: Clarendon Press, 1888 Textus apud archive.org
Aliae encyclopaediae

Nexus interni

recensere

Nexus externi

recensere