Archaeogenetica est studium DNA antiqui variis geneticae molecularis rationibus fontibusque DNA effectum. Quod genus explicationis geneticae ad specimina plantarum, hominum, aliorumque animalium adhiberi potest. DNA antiquum ex variis specimenibus fossilizatis extrahi potest, inter quae ossa, testae ovorum, textusque in specimenibus humanis aliisque animalibus arte conservati. DNA antiquum ex seminibus textuque plantarum, textu et aliquando faecibus animalium extrahi potest. Archaeogenetica biologica antiquarum migrationum gregum multitudinum,[1] eventuum domitus, atque evolutionis plantarum animaliumque indicia nobis dat.[2] Comparatio DNA antiqui et DNA hodiernorum multitudinum geneticorum sinit ut investigatores pleniores explicationes faciant cum DNA antiquum imperfectum sit.[3]

Archaeogenetica Asiae Europaeque tabula geographica.
Ludovicus Hirszfeld (1884–1954), microbiologus et serologus Polonicus, qui greges sanguinis ABO investigavit (1954).
Arthurus Mourant, chemicus, haematologicus, et geneticista Anglicus, qui anthropologiae biologicae multum favit (1954).
Gulielmus C. Boyd (1983–1983), immunologus Americanus et Lyle G. Boyd uxor genera sanguinis investigaverunt (circa 1953).

Nomen archaeogenetica ex Graeco arkhaios 'antiquus' + Anglico genetics 'studium haereditatis' derivatur.[4] Quod vocabulum a Colino Renfrew archaeologi excogitatum est.[5]

Nexus interni

  1. Soares et al. 2010.
  2. Bouwman, Abigail; Rühli, Frank (2016). "Archaeogenetics in evolutionary medicine". Journal of Molecular Medicine 94 (9): 971–77 .
  3. Csákyová, Veronika; Szécsényi-Nagy, Anna; Csősz, Aranka; Nagy, Melinda; Fusek, Gabriel; Langó, Péter; Bauer, Miroslav; Mende, Balázs Gusztáv et al (10 Martii 2016). "Maternal Genetic Composition of a Medieval Population from a Hungarian-Slavic Contact Zone in Central Europe". PLOS ONE 11 (3): e0151206 .
  4. Online Etymology Dictionary. . www.etymonline.com .
  5. Sokal, Robert R. (Iulius 2001). "Archaeogenetics: DNA and the Population Prehistory of Europe.". American Journal of Human Genetics 69 (1): 243– 44 .

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere