Antonius van Dyck[1] (natus die 22 Martii 1599 Antwerpii; mortuus die 9 Decembris 1641 Londinii), Petri Pauli Rubens discipulus, fuit praeclarus pictor Flandricus.

Wikidata Antonius van Dyck
Res apud Vicidata repertae:
Antonius van Dyck: imago
Antonius van Dyck: imago
Antonius van Dyck: subscriptio
Antonius van Dyck: subscriptio
Nativitas: 22 Martii 1599; Antverpia
Obitus: 9 Decembris 1641; Londinium
Patria: Belgium Hispanicum
Nomen nativum: Anthonio

Familia

Genitores: Franchois Van Dyck; Maria Cuypers
Coniunx: Mary Ruthven
Iesus Christus a cruce deponitur
Henrietta Maria, regina Angliae, circa annum 1632.
Carolus I.

Vita recensere

Antonius multa a patre, vitreorum pictore, didicit, postea usque annum 1615 autem ab Henrico van Balen. Magister tertius Petrus Paulus Rubens Antonium discipulum egregrium habuit.

Fama eius aucta est tabulis primis quas solus concinnaverat ita ut anno 1620 ad Anglicam curiam vocatus est. Autumno anni 1621 autem Londinium deseruit ad Italiam cognoscendam. In itinere Bruxellis amore puellae rusticae cuiusdam arsit: cuius vico imagines ecclesiasticas duas pinxit, de Sancto Martino et Sancta Familia. Denique vere Italiam profectus est. Venetiis opera Titiani Vecellii et Pauli Veronensis attente inspexit. Augustae Taurinorum et Genuae munera varia ingenio digna implevit, item Romae et Panormi. Inde a pestilentia fugiens trans Genuam, Massiliam et Lutetiam Antverpiam versus revenit.

Ibi contactus olim bonus cum Rubens interruptus cuius gener Antonius fieri abhorruit. Vocatus est Hagam a Fredericus Henricus principe e Domo Auriaca; hinc anno 1632 in Angliam iit ubi a rege Carolo I eques proclamatus est. Insuper salarium atque habitationes duas splendisissimas nactus est, ubi vitam vere nobilem agere potuit. Filia comitis Scotici (de Gowrie) in matrimonim duxit et Londinii domum suam artis amatoribus aperuit. Iuvabat ibi versari et ingenio eius equestri, colloquiis doctis, amabilitate non fucata, epulis uberrimis gaudere.

Fortuna tamquam luna et statu variabili erat: politica regem opprimebat, qui Antonio van Dyck non iam auxiliari quivit. Itaque van Dyck cum Maria Ruthven uxore Lutetiam petivit, ubi a rege Ludovico XIII in Palatio Lupariensi ornando institui in animo erat. Quoniam id ad irritum ductum est tristis atque contritus Londinii revenit ubi anno 1641 naturae concessit.

Gravitudo recensere

Ingenium atque ars eius optime in personarum effigiebus ubi fortasse a nemine superatur. Veritas et pulchritudo perceptionis, vivacitas depicti cum delineatione accurata, colorum natura et vigor, ordinis gustus persuadent. Spectator se non ante artificia sed ante homines veros stare opiniatur, in eorum momentis felicissimis. Minoris autem momenti imagines eius historicae esse videntur, quamvis et ibi expressio nobilis non desit. Ubique coloribus firmis et harmonia pictoria res ostendit. Praesertim in Anglia (in Arce Windesoriensi admiraris: Carolum I equitem, Caroli infantes etc.); Museum Lupariense plus quam viginti imagines eius possidet. Monacum, Berolinum, Dresda, Augusta Taurinorum, Genua, Roma, Florentia quoque opere Antonii van Dyck gloriantur. Inter historica excellit depositio Christi (Francofurti) et Samson cum Philistinis (Vindobonae).

Contemporanorum celebrium effigies rasae partim ab illo ipso partim illo moderante editae sunt. Quibus titulus Iconographie de van Dyck datus est et reimpressiones plures fuerunt. Inter pictores Batavicos fortasse ultimus classicus fuit.

Opera selecta recensere

Notae recensere

  1. "Antonius van Dyck pinxit": sic ipse saepe subscripsit. Vide Wibiral (1877) p. 55 et passim

Bibliographia recensere

  • Susan J. Barnes et al., ed. 2003. Van Dyck. A complete Catalogue of the Paintings. Portu Novo: Yale University Press. ISBN 0-300-09928-2.
  • Friedrich Wilhelm Bautz, "DYCK, Anthonis van" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon  vol. 1 (Hammonae, 1975; reimpr. 1990. ISBN 3-88309-013-1) , columnae 1435–1436 (Theodisce)
  • Eric Larsen, L´opera completa di Van Dyck. 1613–1626. (= Classici dell'arte; vol. 102). Rizzoli, Mediolani 1980, ISBN
  • Eric Larsen, The paintings of Anthony van Dyck. Luca, Freren 1988, ISBN 3-923641-12-5
  • Franz Wibiral, L'iconographie d'Antoine van Dyck d'après les recherches de H. Weber. Lipsiae: Danz, 1877 Textus apud archive.org

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Antonium van Dyck spectant.