Aperire sectionem principem

Belgium Hispanicum

possessiones coronae Hispanicae in hodiernis terris Unionis Beneluxensis
Vexillum Nederlandiae Hispanicae.
Charta territoriorum sub potestate Philippi II Hispanorum (1556-1598).
Charta territoriorum Belgii Hispanici anno 1700 (colore caesia, cum Belgica foederata colore flava picta).

Belgium Hispanicum[1][2] seu Regium[3] est nomen datum provinciis 17 (quae nunc sunt partes Belgiae, Luxemburgi et Nederlandiae) quae fuerunt sub potestate Hispanorum inter annos 1522 et 1714.

Ab anno 1581, provinciae rebelles Hollandienses septentrionales Rem Publicam Septem Provinciarum sive Belgicam Foederatam condiderunt. Provinciae meridionales Hispaniae remanserunt. Hac territoria meridionalia sunt nunc partes Belgicae (sine Principatu Leodiensi) et Luxemburgi et Septentrionalis praefecturae Franciae. Post bellum triginta annorum pace Westphalica anno 1648 terminatum sola pars meridiana, quae ferme Belgicae hodiernae respondet, relicta est.

Anno 1715 Belgium Hispanicum Domui Austriacae obvenit.

17 ProvinciaeRecensere

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Foedus amicitiae inter Carolum II Hispanorum et Leopoldum Imperatorem, anno 1672 ictum
  2. Declaratio Papae Benedicti XIV, 1741
  3. Henrici Sherer Tabellae Geographicae, 1703
  4. Anno 1555, vide wazamar.org: De Nederlanden.
  5. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

BibliographiaRecensere

  Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!