Anticlaudianus vel plenius Anticlaudianus de Antirufino, sive De officiis viri boni et perfecti[1] est poema epicum hexametricum allegoricum Alani ab Insulis in libris novem, annis 1182 et 1183 compositum. Nomen poematis In Rufinum carmen Claudiani memorat; ut Claudianus describit, quomodo Allecto furia ex omnibus vitiis Rufinum hominum pessimum creavit, sic Alanus de creatione ex omnibus virtutibus Antirufini hominum optimi narrat.

Anticlaudiani manuscriptum (prologus metricus et libri I initium)

FabulaRecensere

Liber I. Conciliatur Natura opus suum optimum creare et sorores quattuordecim convocat: Concordiam, Copiam, Favorem, Iuventutem, Risum, Pudorem, Modestiam, Rationem, Honestatem, Decorem, Prudentiam, Pietatem, Fidem, Nobilitatem. Domus Naturae in loco amoeno stat, ubi ver est aeternum, in monte celso; duodecim picturae rerum perfectarum parietes ornant: Aristoteles, Plato, Seneca, Ptolemaeus, Vergilius, Hercules, Ulixes, Titus, Turnus, Hippolytus et Venus; sed et aliae picturae vitiorum rerumque pravarum praesunt: Ennius[2], Mevius[3], Nero, Midas, Aiax furens, Paris effeminatus, Davus servus deformis. Aperit Natura sororibus consilium suum: hominem perfectissimum creare vult. Prudentia sola dubitat, an anima talis hominis sine auxilio virium quarundam superiorum creari possit. Ratio ei respondet.

Liber II. Ratio monet Fronesim[4] invitandam esse ad sorores quattuordecim moderandas et ad animam creandam. Concordia ei consentit, et omnes Fronesi moderante et Concordia coniungente novum hominem componunt. Postea, ut monita Noys[5] sciat, septem artes liberales virgines formosae currum, in quo ad superos vehant, construere incipiunt, quarum Grammatice prima temonem facit.

Liber III. Secunda Dialectica axes facit, tertia Rhetorica temonem et axes inaurat, quadrivii artes rotas praebent: Arithmetica, Musica. Geometria

Liber IV. — et Astronomia. Quinque sensus equi sunt. Hic currus Fronesim, Rationem et Prudentiam in caelum ad sidera advehit.

Liber V. Ad Theologiae domum adveniunt, quae e fonte Spiritus Sancti bibit. Fronesis ei Naturae rogatum describit ad regiam supernam iter monstrare quaerit. Ratio et currus cum equis (i.e. sensibus) hic manere debent; iis iter ad caelum prohibetur. Digressionem Alanus fecit.

Liber VI. In empyraeum Fronesis advenit, ubi sanctos, Mariam virginem necnon ideas aeternas videt (e.g. Ulixis calliditatem vel Ciceronis facundiam). Trinitatem Sanctam in figura symbolica fontis et lucis observat.


Pagina adhuc usque elaboratur...
Haec pagina nondum perfecta in manibus auctoris est. Quapropter rogaris ut nihil nisi minora hic mutes, maiora autem ante disputes illic.
Si vero auctor ipse per septem dies nihil mutaverit, hanc formulam delere licet.
English
The editor who created this page is still at work. Please make only minor corrections: other changes should be discussed on the talk page. (After this header has been in place for one week you can remove it.)
Deutsch
Der Verfasser bearbeitet den Artikel noch. Daher werden höchstens kleinere Veränderungen gern gesehen: andernfalls bitte um Verbesserungsvorschläge auf der Diskussionsseite. (Nach einer Woche ist es angebracht, diesen Betreff in jedem Fall zu entfernen.)
Esperanto
La ekverkinto daŭre laboras pri tiu ĉi paĝo. Pro tio bonvolu fari nur etajn korektadojn! Pli maletaj estu pridiskutataj en la diskutejo. (Post unu semajno oni tamen rajtas forigi tiun ĉi markilon.)

NotaeRecensere

  1. Vel etiam Cyclopaedia Anticlaudiani, vel De officiis.., — in editione Trognaesii.
  2. Quem Alanus contra artem metricam peccavisse putat.
  3. Quem Vergilius in ecloga III ut poetam invenustum memorat.
  4. Sic (pro Phronesis, Φρόνησις, Graece prudentia). Eamdem Alanus et Sophiam, i.e. Sapientiam, vocat.
  5. Graece νοὺς, mens, ratio.

Nexus externiRecensere