Alexander Petri filius Karpinskij (Russice Александр Петрович Карпинский, tr. Aleksandr Petrovič Karpinskij; 7 Ianuarii 184715 Iulii 1936) fuit geologus Russicus, socius ordinarius Academiae Scientiarum Petropolitanae (ab anno 1896), praeses Academiae Scientiarum Russicae (ab anno 1917) et Academiam Scientiarum URSS (ab anno 1925).

Wikidata Alexander Karpinskij
Res apud Vicidata repertae:
Alexander Karpinskij: imago
Alexander Karpinskij: imago
Alexander Karpinskij: subscriptio
Alexander Karpinskij: subscriptio
Nativitas: 26 Decembris 1846; Krasnoturyinsk
Obitus: 15 Iulii 1936; Udelnaya
Patria: Imperium Russicum, Res publica Russica, Russica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica, Unio Sovietica

Familia

Genitores: Pyotr Mikhailovich Karpinsky;
Proles: Evgeniya Tolmatcheva-Karpinskaya

Memoria

Sepultura: Kremlin Wall Necropolis

Biographia

recensere

Alexander Karpinskij natus est die 26 Decembris 1846 secundum Calendarium Iulianum vel die 7 Ianuarii 1847 secundum Calendarium Gregorianum in oppido Tur'inskie Rudniki gubernii Permiensis, quod nunc est urbs Krasnotur'insk regionis Sverdloviensis. Filius metalleutices periti, ipse arte illa annis a 1856 ad 1866 Petropoli studebat, postquam duos annos in Uralibus favebat operi, et anno 1868 Petropolim revenit ut in Instituto Montano ibi doceat, anno 1877 ad officium professoris instituti illius electus. Ab anno 1886 adiunctus, ab anno 1889 extraordiarius et ab anno 1896 ordinarius Academiae Scientiarum Petropolitanae socius, Alexander Karpinskij ab anno 1916 etiam officium vicarii praesidis eius fungebatur. Anno 1917, Academia Scientiarum e Petropolitana in Russicam renominata, Karpinskij mense Maio anni illius factus est primus praeses electus huius academiae. Deinde enim ad hoc officium bis denuo electus est. Postquam Academia Scientiarum Russica in Academiam Scientiarum URSS transformata est, anno 1925, Karpinskij praeses eius mansit usque ad mortem suam. Etiam, ab anno 1899 ad finem vitae suae fuit praeses Societatis Mineralogicae (initio Petropolitanae, dein Russicae et omnius Unionis Sovieticae). Praeterea, ab anno 1916, fuit socius honorarius Societatis Palaeontologicae Russicae. Plus quam quadrigenta opera scientifica de rebus variis ad geologiam pertinentibus (palaeontologia, stratigraphia, petrologia etc.) scripsit. Obiit die 15 Iulii 1936 in oppido Udel'noe regionis Moscuensis, postquam in muro Cremlini Mosciensis in Foro Pulchro sepultus ut homo eminens Unionis Sovieticae.



Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexandrum Karpinskij spectant.
  Lexica biographica:  • Deutsche Biographie • Treccani • Большая российская энциклопедия • • IPNI