Aldus Moro
Aldus Moro (die 23 Septembris 1916 Malliis Apuliae natus; Romae die 9 Maii 1978 necatus) fuit post secundum bellum mundanum illustris vir publicus Italicus dilapsae factionis Democratiae Christianae, de qua secretarius et praeses bene meruit. Moro quinquies fuit praeses Consilii Ministrorum Rei Publicae Italicae.
Obitus: 9 Maii 1978; Roma
Patria: Italia, Regnum Italiae
Nomen nativum: Aldo Moro
Familia
Proles: Agnese Moro, Maria Fida Moro, Giovanni Moro, Anna Moro
Memoria
Vita
recensereMoro, qui Barii iuris prudentiae studuit, inter 1938 et 1941 praeses Societatis Studentium Catholicorum Italicorum (FUCI) fuit et illo tempore Ioannem Baptistam Montini cognovit, qui postea papa creatus est nomine Paulo VI.
Die 16 Martii 1978 a grege tromocratico Cohortium Rubrarum raptus ac post quinquaginta quinque dies captivitatis die 9 Maii ab eisdem necatus est. Exsequiae publicae Aldi Moro a Paulo VI celebratae sunt.
Administrationes quibus praefuit
recensere- I administratio a die 4 Decembris 1963 usque ad diem 22 Iulii 1964;
- II administratio a die 22 Iulii 1964 usque ad diem 23 Februarii 1966;
- III administratio a die 23 Februarii 1966 usque ad diem 24 Iunii 1968;
- IV administratio a die 23 Novembris 1974 usque ad diem 12 Februarii 1976;
- V administratio a die 12 Februarii 1976 usque ad diem 29 Iulii 1976.
Notae
recensereNexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Aldus Moro spectant. |
- Scripta ab Aldo Moro captivo
- Pellicula de retentione Aldi Moro in La Storia Siamo Noi
- Archivio900, Ultimae orationes Aldi Moro in parlamento
- Moro, pater meus Ioannes Moro de patre loquitur