Aeschylus

poëta tragicus Graecus
(Redirectum de AEschylus)

Aeschylus fuit poeta tragicus Atheniensis (natus circa 525 a.C.n. Eleusine, mortuus Gelae circa 456 a.C.n.). Antiquissimus poeta est cuius tragoedias legere hodie possumus (septem e circiter 70 supersunt). Dionysiis 13 palmas vivus rettulit et alias post mortem quod populus Atheniensis legem pertulerat qui chorum ad Aeschyleam fabulam docendam petisset semper impetraturum. Aeschylo autem erat filius Euphorion, poeta tragicus et ipse, qui plures victorias paternis operibus rettulit. Aeschylus saepe tetralogias de eodem argumento componebat, tres tragoedias et drama satyricum quae eodem Dionysiorum die agebantur. E quibus sola Orestea trilogia tota superest.

Aeschyi herma

Vita Aeschyli

recensere

Chronologia

recensere

Praecipui fontes antiqui sunt Vita operibus praeposita[1], encyclopaedia decimi saeculi Suda inscripta et Marmor Parium.

  • Anno 525 vel forsitan 519 Eleusine Eupatridum (hoc est patricio) loco natus est. Pater ei Euphorion fuit, frater Cynegirus.
  • 499-6 fabulas docere coepit
  • 490 apud Marathonem pugnavit ubi frater Cynegirus heroice periit.
  • 484 primum palma ornatus est
  • 472 palma quartum ornatus est propter dramata, quorum unum erant Persae
  • c. 470 Siciliam primum invisit a tyranno Hierone multis honoribus ornatus.
  • 468 superatus est in certamine dramatum a Sophocle
  • 467 palma ornatus est propter tetralogiam Thebaiam
  • c. 466-59 palma ornatus est propter tetralogiam Danaidum
  • 458 palma ornatus est propter Oresteam

Paulo post in Sicilia Gelae obiit.

De fabuloso Aeschyli exitu

recensere

Antiqui Graeci de Aeschyli morte miram fabulam narraverunt. Aeschylus enim templum adierat et a sacerdote oraculum petierat. Tunc sacerdos respondit : "Beatus quidem diu fuisti ; vitae autem tuae exitus miser erit ; nam domus ruina te interficiet." Ex eo die poeta nunquam domum inibat. Olim autem ruri cum ambularet, aquila forte testudinem frangere cupiebat. Itaque testudinem in poetae caput, calvum et lapidi simile, praecipitavit. Ita oraculum non erraverat. Nam testudinis "domus" miseri poetae caput fregerat.

Septem quae supersunt tragoediae

recensere
 
Aeschyli Tragoediae septem, 1552
Vide etiam Index fabularum Aeschylearum

De arte tragica

recensere

Aeschylus ad dramatis maiestatem ac religiosum terrorem semper tendebat; nam occulta deorum voluntas in rebus humanis semper quaeritur qui culpam maiorum etiam in posteris saeculis punire solent[2]. Argumenta e mythologia plerumque ducebatː de bello (non semper mythico; nam in Persis bellum adversus Medos depingebat cui ipse interfuit) aut de familiaris homicidio in regiis domibus agebatur. Ad rerum maiestatem et terrorem augendum scaenicis inventis et machinis utebatur ut in monstris (Erinyes, larvae ex Inferis surgentes etc.). Ad personarum gravitatem augendam primus histrionibus stolas manicatas et talares dedisse dicitur atque eos cothurnis altis imposuisse quo maiores videantur[3]. Etenim personas suas longe super homines in vita cotidiana occurrentes extollere cupiebat.

Si cum posterioribus tragicis auctoribus eum compares, paucas subitas fortunae mutationes aut inopinatos eventus invenias quibus post eum theatrum abuti coepit. At si cum praecessoribus Phrynicho aut Thespide compares, actionem in tragoediam introduxisse videbitur cum secundum actorem addidit[4]. Ante Aeschylum tragoedia parum adhuc a dithyrambo discedens in cantu amoebo inter chorum et actorem constabat. Apud Aeschylum chorus et cantus magnas partes quidem adhuc agunt sed iam diverbia crescere coeperunt. Ob haec omnia pater tragoediae nobis videri potest[5].

Grandiloquens sublimeque genus dicendi adfectabatː nova et terrifica verba cudebat et composita epitheta usque ad obscuritatem cumulabat. Eius oratio poetica tritas vulgaris sermonis locutiones numquam admittebat. Ita chori dux apud Aristophanem[6] Aeschylum urbane adloquebatur

  ἀλλ᾽ ὦ πρῶτος τῶν Ἑλλήνων πυργώσας ῥήματα σεμνὰ
  καὶ κοσμήσας τραγικὸν λῆρον, θαρρῶν τὸν κρουνὸν ἀφίει.

Omnino poeta comicus Aeschylum velut hominem vehementem et praestantiae suae sibi conscium, quod verum esse potuit.

  1. André Wartelle, La Vie d'Eschyle, Bulletin de l'Association Guillaume Budé , 1965ː 477-482.
  2. Agamemnon 367-84.
  3. Vita 13.
  4. Vita 14.
  5. Aristoteles, De Arte poetica 1449a.
  6. Ranae 1004-5ː "O tu qui primus inter Graecos augusta verba velut turres struxisti et tragicam garrulitatem ornasti bona fide salientem fontem mitte".

Fontes antiqui

recensere

Praeter Vitam operibus praepositam legere licet, si libetː

Plura legere si cupis

recensere

Nexus externi

recensere

Nexus interni