Vulpes bengalensis est familiae Canidarum vulpes, quae in Indica subcontinente? habitat. Videtur enim a Terai et Himalaiarum Nepalicarum basi ad Indiam australem[1] atque ab australi orientalique Pakistania usque ad orientalem Indiam atque australem Bangladesham.[2][3][4]

Vulpes bengalensis

Classis : Mammalia 
Ordo : Carnivora 
Familia : Canidae 
Genus : Vulpes 
Species : Vulpes bengalensis 
Vulpes bengalensis 
Shaw, 1800  
Conservationis status
Territorium
Habitatio Vulpis bengalensis

Proprietates

recensere
 
Calva Vulpis bengalensis

Vulpes bengalensis est vulpes relative parva. Habet proboscidem proxilam, aures longas acutasque et caudam pilosam circa 50–60% spatium capitis corporisque. Pellis dorsualis color variabilis est, sed generaliter subcaesius, et albior ventre; crura esse suffusca solent. Cauda huius vulpis pilosa est cum eminente cuspide atra, quae a Vulpe vulpe eam cernit. Terga aurium bruna sunt cum marginibus nigris. Rhinarium intectum est et labra atra sunt, cum parvorum crinium nigrorum partibus in parte supera proboscidis ante oculos. Auribus cervicique plus minusve idem color est, sed aures nigras carent partes, quas Vulpes vulpes habet. Lata varietas in pellium coloribus exstat inter diversos greges atque temporibus anni diversis in gregibus ipsis, sed pellis plerumque caesia brunave est. Spatium capitis corporisque est 46–61 cm, cum cauda longa 25–36 cm. Pondus medium 2–4 chiliogramma est.[2]

Species per subcontinentem Indicam? videtur, extra silvas umidas et regiones perquam aridas. Regio conclusa ab Himalaiis et Indi fluminis valli est. Vulpes bengalensis numquam in Afgania vel Irania visa est.

Comminationes

recensere

Vulpis bengalensis forsitan comminatio maxima inopia custodiae eius habitationis est. Exempli gratia, in Indiae austris, minus quam 2% terrarum quae habitatio Vulpis bengalensis esse possint teguntur in civitatibus Karnataka et Andhra Pradesh.[5] Habitatio enim mutatur pro agricultura industriaque, quam ob rem numerus vulpium cecidit. Demagis venatio, verbi gratia a grege narikuruva in India australi gesta,[6] ad pellem carnemque eius habendas, difficultates proponit. Partes corporales item adhibentur in medicina traditionali vel eduntur. Regione Karntaka, hae vulpes capiuntur in ritualibus per Sankranthi.[2]

Vulpes bengalenses quoque imminent morbi sicut rabies, qui praecipue a canibus vaccina carentibus proveniant.[7]

Subspecies

recensere

Vulpi bengalensi non sunt subspecies.[8]

  1. Vanak, A.T. (2005). "Distribution and status of the Indian fox Vulpes bengalensis in southern India". Canid News 8 (1) .
  2. 2.0 2.1 2.2 Gompper, ME & A.T. Vanak (2006). "Vulpes bengalensis". Mammalian Species 795 
  3. Formula:MSW3 Wozencraft
  4. Mivart, St George (1890). Dogs, jackals, wolves and foxes: A monograph of the Canidae. R H Porter, London. pp. 126–131 
  5. Vanak, A.T., Irfan-Ullah, M. & Peterson, T. (2008). "Gap analysis of Indian fox conservation using ecological niche modeling". Journal of the Bombay Natural History Society 105 (1): 49–54 
  6. Johnsingh, A.J.T. (1978). "Some aspects of the ecology and behaviour of the Indian fox Vulpes bengalensis Shaw.". J.Bombay Nat. Hist. Soc. 75: 397–405 
  7. Vanak, A.T., Belsare, A.V. & Gompper, M.E. (2007) Survey of Disease Prevalence in Free‐Ranging Domestic Dogs and Possible Spillover Risk for Wildlife. Unpublished Conference poster. PDF
  8. "Catalogue of Life". http://www.catalogueoflife.org