Vladimirus Putin

praeses Russiae
(Redirectum de Vladimir Putin)

Vladimirus Vladimiri filius Putin (Russice Владимир Владимирович Путин, tr. Vladimir Vladimirovič Putin; natus Leninopoli 7 Octobris 1952) est rerum politicarum peritus Russicus, praeses Foederationis Russicae annis ab 2000 ad 2008 et iterum ex anno 2012. Annis ab 1999 ad 2000 et ab 2008 ad 2012 fuit patriae minister primus. Iosephus Biden, praeses Americanus, eum sontem bellicum appellavit.[1]

Wikidata Vladimirus Putin
Res apud Vicidata repertae:
Vladimirus Putin: imago
Vladimirus Putin: imago
Vladimirus Putin: subscriptio
Vladimirus Putin: subscriptio
Nativitas: 7 Octobris 1952; Petropolis
Patria: Russia

Familia

Genitores: Vladimir Putin; Maria Putina
Coniunx: Lyudmila Ocheretnaya
Proles: Katerina Tikhonova, Maria Vorontsova, Elizaveta Rozova, Ivan Putin, Vladimir Putin Jr.
Familia: family of Vladimir Putin
Vladimirus Putin et Mahathir Mohamad primus minister Malaysiae, 5 Augusti 2003.

Vladimirus Putin annis ab 1970 ad 1975 iuribus Universitatis Publicae Leninopolitanae studuit. Illo tempore ascitum est factioni Communisticae Unionis Sovieticae, cuius sodalis erat usque ad abolitionem eius (anno 1991).

Annis ab 1975 ad 1990, Putin in Commissione Securitatis Publicae Unionis Sovieticae operam dedit. Deinde variis muneribus functus est in administranda Petropoli et foederatione Russica. A die 25 Iulii 1998, rector ministerii securitatis foederalis (Федеральная служба безопасности, ФСБ, tr. Federal'naja služba bezopasnosti, FSB) meruit, et die 29 Martii 1999 secretarius Consilii Securitatis Foederationis Russicae nominatus est, quae munrea ad diem 9 Augusti anni 1999 tenuit; postquam praeses Consilii Ministrorum (i.e. primus minister) Russiae creatus est.

Die 26 Martii 2000, Putin electus et 14 Martii 2004 iterum electus est praeses Russiae. Die 7 Maii 2008, secundum constitutionem foederationis Russicae, cum maximum spatium imperii assecutus esset, tertia petitione praesidii legibus prohibitus est. Eodem die factus est praeses factionis Russiae Unitae (Russice «Единая Россия», tr. Edinaja Rossija), quo officio a die 26 Maii anni 2012 functus est. Postero die, primus minister Foederationis Russicae creatus est. Die 4 Martii 2012, iterum praeses Russiae electus est, die 7 Maii eodem anno inauguratus. Die 18 Martii 2018, denuo praeses foederationis Russicae electus, die 7 Maii eiusdem anni inauguratus est.

Ex anno 2014, cum Crimaea paeninsula Putin iussu contra ius internationale cum Russia coniungeretur, relationes inter Russiam ac civitates occidentales difficillimae factae sunt. Praesidi Russico crimini datur pacem in Europa in periculum adducere ac bellum "hybridum" "trollis"? incursionibusque in interrete, vi noxia ad suffragia conferenda, insidiis contra adversarios paratis (ut puta Skripal et Navalnyj) gerere. Mense Februarii 2022 Putin, iterum ut videtur contra ius internationale, Ucrainam capi iussit.

Bibliographia

recensere

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Vladimirum Putin spectant.
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия •
  Lege Βλαδιμίρος Πούτιν ("Vladimirus Putin") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam