Vigilia Natalis Christi[1] sive vigilia Natalis Domini[2] celebratur pridie Natalis Christi.

Julaftonen ("Vigilia Natalis Christi" Suecice), pictura hydrochromatica ex anno 1904 aut 1905 a Carolo Larsson facta.
Arbor natalicia.

Traditio occidentalis

recensere

Dies Natalis Christi toto orbe terrarum celebratur, Vigilia Natalis Christi imprimis in illis regionibus, ubi ecclesiae occidentales vigent aut vigebant. Ibi hic dies partim vel ex toto est dies feriatus diei sollemni praecurrens traditioni originaliter Iudaicae sequens, quod dies liturgicus iam pridie vesperi post solis occasum incipit.[3]

Multis locis vesperi campanae pulsantur et liturgiae habentur. Cum Evangelium secundum Lucam referat Iesum nocte natum esse(Lc 2,6-8), missa in memoriam huius nativitatis media nocte celebrari solet. Variae diei festi appellationes noctem admonent, ut puta "Heiliger Abend" (Vesper Sanctus) in Lingua Theodisca vel "Nochebuena" (Nox Bona) in Lingua Hispanica; similiter et ille hymnus titulo Alma nox paene toto orbe terrarum notus illam salutis noctem commemorat. Plurimi inter gentes varii mores cum vigila Natalis Christi conexi sunt: Familiae congregantur, cantica natalicia cantantur, arbores nataliciae ornantur et ceris illuminantur, parvulis vel omnibus dona praebentur sive a Iesu parvulo sive a Sancto Nicolao (Anglice: Santa Claus), quamquam hic imprimis die 6 Decembris venire dicitur.

Traditio orientalis

recensere

In Ritu Byzantino Vigilia Natalis Christi Παραμονή Χριστουγέννων ("Preparatio Natalis Christi") appellatur. Ultimus est dies ieiunei quadraginta dierum, quod in festo Philippi apostoli die 14 Novembris incipit. Sunt, qui nihil comedunt, antequam prima stella in caelo apparuit stellam admonens, quae Bethlehem in urbe super locum, quo Iesus natus est, surrexit. Liturgia maturius incipit: Primum Horae Imperiales (Ακολουθία των Μεγάλων Ωρών) celebrantur Divina Liturgia una cum Vesperis sequentibus. Postea cereo novo media in ecclesia illuminato Troparion et Contacion sollemnitatis canuntur.

Vesperi Vigila omnium noctium, quae dicitur, ex Magno Completorio, Matutino et Hora prima composita celebratur. Liturgia Byzantina Vigiliae Natalis Christi similis est illi Diei Passionis Domini demonstrans incarnationem primum gradum ad crucifixionem et resurrectionem Christi esse. Idem icon Natalis Christi ostendit, in qua Iesus parvulus pannis funebribus involutus pingitur. Praeterea puer in saxo, quod sepulcrum Christi admonet, iacet.

Qibusdam locis fideles Orthodoxi post vesperas domos revertuntur ad cenam festivam edendam regulis tamen ieiunii vigentibus: caro, lac, cibus e lacte factus (caseus), ova etc. non consumuntur.

  1. [1]
  2. Grotefend, Glossar: in vigilia natalis domini que in die dominica tunc evenerat 1088 (Ann. Disibod., Scr. XVII, 9)
  3. Christian Calendar. Jerusalem Center for Jewish-Christian Relations. Visum die 11.11.2024

Nexus interni

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Vigiliam Natalis Christi spectant.