Orchoë

urbs antiqua
(Redirectum de Uruk)

Orchoë (-es, f.) (Sumerice: Un-ug; Accadice: Uruk; Hebraice: Erech; Graece: Όρχόη; Arabice: Warqa) fuit antiqua urbs et urbs-civitas Sumeria in Mesopotamia ad ripas Euphratis sita, quae Aenea Aetate Mesopotamica floruit. Tempore maximae opulentiae, Orchoe erant inter 60 000 et 80 000 incolarum intra moenia, ita erat maxima urbs in orbe terrarum.

Orchoe (Uruk) in Mesopotamia sita
Vicus Ani in facie Orchoe III (Anglice signatus)
Vicus Nanaeae in facie Orchoe IV (Anglice signatus)

Orchoe periodu Eridu orta est. Primus ex viculis erat ille nominatus "Kullaba", ubi aderant templa; tandem vicus Ani vocatus est. Secundus viculus erat "vicus Nanaeae," ubi aderant aedificia publica et fabricae. Vicus Ani erat munitus, sed vicus Nanaeae extra moenia fuit. Dicitur etiam Gilgamus rex Orchoensis fuisse. Orchoe aetate praedynastica fuit urbs principalis, tempore periodus Orchoensis vocata, sed tandem, aetate praedynastica etiamsi principalis, Orchoe capta continenter fuit ab urbibus potentissimis, talis Ur aut Lagash.

Orchoe fuit nucleus urbanus usque ad Antiquitatem Posterioriem (enim fuit sub Achaemenidis et Seleucidis erat locus notissimus ob astronomos), et tandem circa annum 700 depopulata est.

Chronologiae Orchoes

recensere
Inter antiquissimas civitates Uruk numeratur

Facies archaeologicae

recensere

Dynastiae regiae (chronologia media)

recensere
 
Lugalkisalsi, rex Orchoes.

Tam in periodu Orchoensi quam in aetate praedynastica, Orchoe fuit una inter maximas civitates Sumerias, et fuerunt dynastiae Orchoenses variae in aetate Aenea:

  • I dynastia Orchoes (2900–2800 a.C.n.)
  • II dynastia Orchoes (2800–2600 a.C.n.): Orchoe recta est ab Ur.
  • III dynastia Orchoes (2600-2334 a.C.n.): Lugalzagesi regnante (2360-2335 a.C.n.), Orchoe fuit caput Sumeriae.
  • IV dynastia Orchoes (2334-2119 a.C.n.): Dynastia regulorum sub potestate Accadiorum
  • V dynastia Orchoes (2119–2112 a.C.n.): Orchoenses rebellaverunt contra Gutios sed tandem ab Ur victi sunt.

De partibus urbis

recensere

Vicus Ani

recensere

Vicus Ani est veterrimus vicus Orchoes, sed ignotior est quia paucae taublae fictiles inventae sunt. Creatus est vicus supra collem unam, et ibi facie Orchoe III aedificatum est ziggurat seu pyramis cum templo ano dicato. Ziggurat aedificatum est supra vetus aedem faciei Orchoes VI, lapide constructo, cuius cultus fortasse sit cultus aquis primigeniis (ut legitur in Enuma Elish).

Vicus Nanaeae

recensere

Nanaeae est vicus monumentalis in Orchoe, et ubi numerus reliquiarum archaeologicarum maximus est. Fuit area monumentalis in faciebus Orchoe VI-IV. Ibi prima vera templa aedificata cum lateribus crudis inventa sunt, atque prima tabulae fictiles.

Nexus interni