Vas Orchoënse,[1] haud dissimiliter linguis vernacularibus appellatum, est vas monumentale alabastro millennio IV a.C.n. sculptum, fere omne in fragmentis servatum, in ruinis templi Inanna urbis Orchoae anno 1933/1934 ab archaeologis Germanis repertum et mox restitutum. Exemplar tunc factum hodie Berolini in museo Pergameno ostentatur. Vas originale ad Museum Iracense Bagdatense pertinet, siglo IM 19606. Inde anno 2003 surreptum est et mox restitutum sed damnis aliquibus affectum.

Pecora, fructus et cibi deá Sumeriá Inanna oblati. Vas Orchoënse millennio IV a.C.n. confectum (Museum Iracense; exemplar apud museum Pergamenum Berolinense servatum
Pecora ad sacrificium procedentia. Vas Orchoënse millennio IV a.C.n. confectum (Museum Iracense; exemplar apud museum Pergamenum Berolinense servatum

NotaeRecensere

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Nexus externiRecensere