Cultura al Ubaid
(Redirectum de Cultura al Ubeid)
Cultura al Ubaid vel el Obeid (fortasse Ubeidensis[1]) est cultura archaeologica quae tempus intra historiam Medii Orientis Antiqui in Mesopotamia in transitu inter Neolithicum et Chalcolithicum (6500–3800 a.C.n.) attingit. Quae cultura e Tell al-'Ubeid (Arabice تل العبید), situ archaeologo prope Ur, appellatur. Locus principalis fuit urbs Eridu.
Archaeologicae facies
recensere- Ubeid 0 (6500–5200 a.C.n.)
- Ubeid 1 (5200–4800 a.C.n.): Hoc tempore aderant primae aedificationes monumentales, et haec cultura praecipue in territoriis Eridu et Samarrae invenitur. Etiam vocata Periodus Eridu.
- Ubeid 2 (4800–4500 a.C.n.): Relicta archaeologica culturae Ubeid in facie Ubeid 2 inveniuntur in Mesopotamia inferiore atque in litore Sini Persici.
- Ubeid 3 (4500–4200 a.C.n.): Cultura materialis al Ubeid invenitur in Mesopotamia superiore. Formae ceramicae aemulantur in regionibus ultra Mesopotamiis. Architectura monumentalis cum aedificationibus tripartitis creata in lateribus non coctis. Rota, inrigatio camporum et structura urbana primo inveniuntur.
- Ubeid 4 (4200–3800 a.C.n.): Transitu in Periodum Orchoensem. Templa monumentalia et urbes.
Cultura al Ubeid subito evanuit, fortasse mutationis climatis causa.[2]
Antecessor: Neolithicum praeceramicum |
Culturae Antiquae Medii Orientis 6500-3800 a.C.n. |
Successor: Periodus Orchoensis |
Notae
recensere- ↑ Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
- ↑ Parker, Adrian G.; et al. (2006). "A record of Holocene climate change from lake geochemical analyses in southeastern Arabia," Quaternary Research 66(3): 465–476.
Bibliographia
recensere- Bogucki, Petrus (1990). The Origins of Human Society. Malden, MA: Blackwell. ISBN 1-57718-112-3.
- Charvát, Petrus (2002). Mesopotamia Before History. Londino: Routledge. ISBN 0-415-25104-4.
- Mellaart, Iacobus(1975). The Neolithic of the Near East. Novo Eboraco: Scribner. ISBN 0-684-14483-2.
- Nissen, IOhannes (1990). The Early History of the Ancient Near East, 9000–2000 B.C. Sicago: University of Chicago Press. ISBN 0-226-58658-8.