Aperire sectionem principem

Vide etiam paginam discretivam: Pyramis

Pyramis (-idis, f.) est aedificium cuius latera triangula in apicem convergunt. Fundamenta plerumque quadrata, aliquando triangula aut polygonia sunt. Forma, ubi pondus superpositum cuiusque partis pro altitudine minuitur, effecit ut gentes etiam antiquiores monumenta stabilia erigere possent. Itaque per milia multa annorum aedificia maxima fuerunt pyramides: antiquissima Pyramis Rubra in Necropoli Dashur, deinde illae tres in Necropoli Gizensi sitae quae solae e septem miraculis mundi usque adhuc supersunt. Maxima capacitate pyramis umquam erecta est Magna Pyramis Cholulae in Puebla, civitate Mexicana, quae adhuc effoditur.

Nexus interni

BibliographiaRecensere

  • Blackwell, Patricia, Gary Talcott, et Richard Talcott. 2006. Stargazing in Ancient Egypt. Astronomy Iunio: 62–67.
  • Garrett, Fagan. 2006. Archaeological Fantasies. RoutledgeFalmer.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad pyramides spectant.