Triumphi Octaviani Augusti tres in uno anno 29 a.C.n. fuerunt, et ante eos ovationes duae; sic enim ait Augustus ipse: "Bis ovans triumphavi et tris egi curulis triumphos ... decernente pluris triumphos mihi senatu quibus omnibus supersedi."[1] Cui secutus Suetonius ita enumerat: "Bis ovans ingressus est urbem, post Philippense et rursus post Siculum bellum. Curulis triumphos tris egit, Delmaticum, Actiacum, Alexandrinum, continuo triduo omnes."[2] Sed et alii multi Augusto principe triumphaverunt: "Nec parcior in bellica virtute honoranda, super triginta ducibus iustos triumphos et aliquanto pluribus triumphalia ornamenta decernenda curavit."[3]

Ovationes

recensere

Ovatio ob pacem factam anno 40 a.C.n. celebrata est; ovatio e Sicilia anno 36 a.C.n.

Triumphi

recensere

Senatus Octaviano triumphum ex Illyrico anno 33 a.C.n. decrevit, quem eodem anno ac triumphos de Antonio celebraverit.[4] Triumphos igitur Illyricum, Actiacum et de regina Cleopatra tandem diebus 6, 7 et 8 Augusti 29 a.C.n. egit.[5] Velleius Paterculus de triumphis sic: "Caesar autem reversus in Italiam atque urbem quo occursu, quo favore hominum omnium generum, aetatum, ordinum exceptus sit, quae magnificentia triumphorum eius, quae fuerit munerum, ne in operis quidem iusti materia, nedum huius tam recisi digne exprimi potest."[6] Ita Orosius, erroribus flagrantibus, refert: "Anno ab urbe condita DCCXXV ipso imperatore Caesare Augusto quinquies et L. Apuleio consulibus Caesar victor ab oriente rediens, VIII idus Ianuarias [sic] urbem triplici triumpho ingressus est ac tunc primum ipse Iani portas sopitis finitisque omnibus bellis civilibus clausit."[7] Alii de "triplici triumpho" nihil dicunt. De morte Cleopatrae Suetonius ita narrat: "Cleopatrae, quam servatam triumpho magno opere cupiebat, etiam psyllos admovit [Augustus], qui venenum ac virus exugerent, quod perisse morsu aspidis putabatur."[8] De divitiis triumphi de Cleopatra ita: "Nam et invecta urbi Alexandrino triumpho regia gaza tantam copiam nummariae rei effecit, ut faenore deminuto plurimum agrorum pretiis accesserit."[9] De Alexandro Emesae rege post triumphum necato breviter refert Cassius Dio.[10] Et de Tiberio triumphi Actiaci participe ita: "Dehinc pubescens Actiaco triumpho currum Augusti comitatus est sinisteriore funali equo, cum Marcellus Octaviae filius dexteriore veheretur."[11] Propertius, qui ipse triumphum Aegyptium spectavit, breviter refert carmine undecimo libri tertia elegiarum:

... cane,[12] Roma, triumphum
et longum Augusto salva precare diem!
fugisti tamen in timidi vaga flumina Nili:
accepere tuae Romula vincla manus.
bracchia spectavi sacris admorsa colubris,
et trahere occultum membra soporis iter.[13]

Nexus interni

  1. Augustus, Res gestae 4.1
  2. Suetonius, De vita Caesarum "Divus Augustus" 22
  3. Suetonius, De vita Caesarum "Divus Augustus" 38
  4. Appianus, Illyrica 28
  5. Dio Cassius, Historia Romana 51.21.5-9
  6. Velleius Paterculus, Historiae 2.89.1
  7. Orosius, Historiae adversum paganos 6.20
  8. Suetonius, De vita Caesarum "Divus Augustus" 17
  9. Suetonius, De vita Caesarum "Divus Augustus" 41
  10. Dio Cassius, Historia Romana 51.2, cf. 50.13.7
  11. Suetonius, De vita Caesarum "Tiberius" 6.4
  12. "cane" Camps; "cape" mss.
  13. Propertius 3.11.49-54


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.