Quid mirare meam si versat femina vitam

"Quid mirare, meam si versat femina vitam" incipit elegia undecima libri tertii elegiarum Propertii, ante annum 20 a.C.n. composita. De poëta a Cynthia domito cantatur, de heroibus iussu mulierum subiectis (Medeae, Penthesileae, Omphalae, Semiramidis), de Cleopatra VII Pompei et Antonii debellatrice, et de Roma e subiectione Cleopatrae erepta, duce Octaviano. Triumphus ex Aegypto anno 29 a.C.n. celebratus, quem Propertius ipse spectavit, versibus 49-54 describitur:

... cane,[1] Roma, triumphum
et longum Augusto salva precare diem!
fugisti tamen in timidi vaga flumina Nili:
accepere tuae Romula vincla manus.
bracchia spectavi sacris admorsa colubris,
et trahere occultum membra soporis iter.

NotaeRecensere

  1. "cane" Camps; "cape" mss.

BibliographiaRecensere

  • W. A. Camps, Propertius: Elegies. Book III (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1966) pp. 137-143 [commentarius]
  • Jasper Griffin, "Propertius and Antony" in Journal of Roman Studies vol. 67 (1977) pp. 17-26
  • Robert Alan Gurval, Actium and Augustus (Ann Arbor: University of Michigan Press, 1995) p. 189 ff. (Paginae selectae apud Google Books)
  • J. P. Sullivan Propertius: A Critical Introduction (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2010) pp. 21-24 (Paginae selectae apud Google Books)
  • Maria Wyke, "Augustan Cleopatras" in Jonathan Edmondson, ed., Augustus (Edimburgi, 2009) pp. 334-380 (Paginae selectae apud Google Books)

Nexus externiRecensere

  • Textus apud The Latin Library (Latine)
  • Textus apud remacle (Latine, Francogallice)


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.