Aperire sectionem principem

Sextus Appuleius (consul 29 a.C.n.)

Sextus Appuleius (natus anno 61 a.C.n., mortuus saeculo 1 a.C.n.) senator Romanus fuit.

FamiliaRecensere

Pater eius Sextus Appuleius, mater Octavia maior, soror Augusti e patre fuit. Frater eius minor Marcus Appuleius anno 20 a.C.n. consul ordinarius erat. Uxorem duxit Quinctiliam, sororem Publii Quinctilii Vari. Filius eorum Sextus Appuleius anno 14 eundem honorem consulis administrabat.

Cursus honorumRecensere

Sextus ipse Augur erat et anno 29 a.C.n. una cum Octaviano consulatum gessit[1]. Deinde proconsul provinciam Hispaniam Citeriorem administravit et 25 Ianuarii 26 a.C.n. ex Hispania triumphavit. Anno 23/22 a.C.n. proconsul Asiae fuit et ibi ab incolis ut deus colebatur. Anno 12 a.C.n. una cum Gaio Cilnio Maecenate reum in iudicio defendebat[2]. Anno 8 a.C.n. legatus Augusti pro praetore Illyrici erat et regiones ad Danubium sitas sub dicionem Romanorum redegit[3].

NotaeRecensere

  1. Cassius Dio 51,20,10
  2. Cassius Dio 54,30,4
  3. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 1, c. 909-910


Antecessores:
Imperator Caesar Augustus IV, Marcus Licinius Crassus
Consul
29 a.C.n.
cum
Imperatore Caesare Augusto V
Successores:
Imperator Caesar Augustus VI, Marcus Vipsanius Agrippa II