Teen Wolf
Teen Wolf (fortasse Latine lycanthropus adulescens) fuit series televisifica Americana inter annos 2011 et 2017 emissa ab MTV, sed in Netfligi iterum emissa. Fabulae serium narrant de vita adulescentis cuiusdam (nomine Scotto McCall) et amicis, quorum omnes incolae Beacon Hills vici Californiensis sunt. Scottus nocte ambulans cum amico Miecislao Stilinski ab lycanthropo mordetur, unde lycanthropus fit. Postea, cum die in schola superiore ad graduandum strenue discet, nocte contra hostes supernaturales cum suis pugnat.
Series creata est a cinematographista Galfrido Davis (Anglice, Jeff), et nonnulla praemia televisifica meruit. Davis nuntiavit anno 2009 desiderium suum ad seriem Teen Wolf creandas. Davis voluit fabulam narrare de amore, horrore et mythologia versipellium.[1] Davis etiam voluit historias et comicas et atras emittere. Series ducta est ab Australiano moderatore Russell Mulcahy.
Historiae narratae
recensereNocte ultima aestatis ante anni scholaris principio, Scottus et amicus Stiles in silva ambulant, cadaverem inveniendi causa. Tum, subito ex tenebris umbra velox surrexit. Ista erat vero lycanthropus, lupus alpha, qui Scottum mordet. Die postrero, cicatrices morsi absunt, et Scottus putat se sensus amplificatos habere. Id in schola cum Stile confidet, qui Scottum censeat lycanthropum esse. Eadem, Allisona puella nova in vico Beacon Hills cursum scholarem coepit et mox amicitiam colet cum Lydia et Jacksono, et Stile Scottoque. Hebdomadibus sequentibus, homines nonnulli in vico lacerantur et iugulantur ab animale fero, quod Scottus et Stiles putant lupum alpham esse. Scottus amat Allisonam, sed quia ea et familia sunt venatores versipellium, amorem secretum habent. Interdum Scottus Theodericum Hale lycanthropum cognoscet, qui simul putat animalem ferum esse lupum alpham. Iunctim Theodericus et Scottus (cum auxilio Stilis) lupum alpham denudant: is erat vero Petrus Hale, avunculus Theoderici qui conflagrationem domus familiaris sex annos antea superavit. Annos longos Petrus lente se ipse curavit, sed insanus fit, et sua in dementia noctibus homines necabat. Petrus sciebat Scottum lycanthropum esse, et volebat iuniorem sicarium suum factum esse, sed Scottus ullum occidere nolebat. Tandem, nocte ballationis hiemis Petrus occisus est a Theoderico, qui fit lupus alpha.
Post mortem Petri, Theodoricus (nunc lupus alpha) volebat alios lycanthropos in caterva lupina sua, ergo adulescentes scholae tres novos mordet: Isaacum Lahey, Ericam Reyes, et Vernon Boyd. Lupi quattuor, cum auxilio catervae Scotti (Scottus, Stiles, Allisona venatrix, et Lydia), homicidia nova in vico Beacon Hills resolvere debent. Interea, paterfamilias venatorum, Giraldus Argent (avus Allisonae) in vicum pervenet, lycanthropos necandi causa. Greges luporum tum pugnant contra sicarium supranaturalem dum impeta secreta venatorum defendentes. Causa mortium in vico est singulo versipellis, genus Kanima (e mythologia populare Americae meridionalis). Kanima est versio maligna lycanthropi, sed simul lacertus videtur cum cauda venenata. Scottus et comites invenient kanimam vere Jacksonem esse, sed Jackson ipse ignorat hanc alteram faciem suam. Quidam Matthaeus, pupilus in schola, est qui furtim kanimae mentem reget, et kanimae iussit ultionem suam propriam reddere contra inimicos. Giraldus venatorum dux tunc Matthaeum necat, ita potestatem super kaniam obtinens. Giraldus, kanimam ducens, vult Theodericum compellere ut Giraldo morsum lycanthropi dedisse. Tandem lycanthropi cuncti, Scotto ducente, Giraldum vincunt, et Jacksonem e maleficio kanimae liberant.
In serie tertia historiae duae narrantur. Prima historia est fabula de pugna inter lycanthropos vici Beacon Hills (greges Scotti Theodericique) et catervam luporum alpharum, Deucalione duce. Historia altera narrat de druida malefico qui homines in Beacon Hills ritu Celtico necat apud lucum. Historiae primo coepunt cum betae Theoderici Erica et Boyd rapuntur ab Decualione. Celati sunt in cella argentaria per lunas tres cum Cora Hale, sorore Theoderici amissa. Erica ipsa obet in cella, sed Scottus et Theodericus captivos rellinquos cellae liberant nocte lunae plenae. Deucalion volebat Theodericum compellere ad betas suos iugulandum, sed cum auxilio Scotti, Stilis et Isaaci Theodericus superat Decualionem et suos. Interdum, druis maligna (quae vero est magistra in schola) ternos homines sacrificat, quia hoc in modo vi magica ex eis extrahet. Re vera druis ultionem contra lycantrhopos consecuta est et hac cum magna magia ea potest lycanthropos superare. Ultimo die, nocte lunae sanguinis, Deucalion cum Scotto, Theoderico et suis collaborant contra druidam: in pugna druis iugulatur et Scottus fit verus lupus alpha.
Druida mortua, nemeton vici Beacon Hills magiam relictam sacrificiorum absorbet. Hac cum magia, cippus nemetonis adtrahet novos entes supernaturales, unus ex quibus est nogitsune vel spirictus perniciosus vulpis. Spirictus vulpinus possidet Stilem, qui nunc noctibus (amicis ignorantis) mala perfacit. Interdum, puella nova Iaponica in scholam advenit, Kira nomine, quae est ipsa versipellis vulpina et Scotto docet de mythologia spirictuum vulpinorum. Scottus cum sociis mala vulpis maligni emmendant, sed vulpes tandem vicit. Demum Scottus discet amicum carum Stilem vero possessum est ab vulpe maligno, et cum auxilio ritum expurgationis in Stilem captivum facit. Spirictus vulpinus fugat custodiae Scotti et Lydiam raptans in caverna se celat. Ibi vocat subí daemones iaponicos cum quibus lycanthropos superare. Scottus, Isaacus, Stiles, Allisona et Kira ad cavernam vulpis maligni incessentes saepti sunt a daemonibus. In pugna sequente Allisona sub gladio cadet. Ultima in pugna, spirictus vulpini daemones impeta faciunt contra familias lycanthroporum sed Scottus et Stiles artifices callide spirictum malignum superant. Post hanc rem Isaacus, qui Allisonam amabat, Beacon Hills relinquet.
Series quarta fabulas duas enarrat. Prima est de Catherina Argent reviva (soror Christopheri et amita Allisonae), quae fit versipellis in iaguarem mutans. Cum pugilatoribus armatis in ossibus ursorum (berserkeris appellatis) Theodericum rapit, in ruina templi Mexicani eum celans. Raptrix conatur ad Theodericum sacrificandum, quod putabat hoc maleficium versipellis abrogavisse. Scottus et socii Theodericum liberant. Cum in Californiam redeant, cella argentaria familiae Hale spoliatur ab homine ignoto cum auxilio pugilatorum ursinorum. His cum pecuniis, homo ignoto (benefactorem se appellans) sicarios pendet, ut personas supernaturales occidant. Interdum, in fuga a sicario, Gulielmum discipulum iuniorem scholae e tecto valedutinarii salientem mordetur est a Scotto, et Gulielmus nunc fit lycanthropus novus in caterva. Lycanthropi omnes vicini auxilium petent Scotto, qui cum suis et vi militari Christopheri Argent sicarios tandem superant, et pecunias spoliatas resument. Tunc Catherina cum ursis Scottum abducit, et eum in eadem ruina templi Mexicani celat. Re vera, Petrus Hale volebat Scottum occidere, et secrete petivit Catherina eum abducere. Scotto in berserkero a Catherina maleficato, socii catervae Scotti, Theoderico duce, templum intraverunt. Contra berserkeres pugnantes, amici Scottum liberant e maleficio. Haec Petrum infuriat, et ipse impetum contra Scottum facit, sed tandem superatur.
Anno ultimo scholae superioris Scottus invenit amicum antiquum scholae primariae, nomine Theodoro. Theodorus amicitiam cum Scotto et suis colet, sed Stiles eum non credet et putat Theodorum traditorem esse. Interim, tres personae supernaturales (vocati Medici Horribiles A: dread doctors) experimenta pseudoscientifica faciunt. Proventus horum experimentorum sunt chimaerae: homines cum partibus duorum entium supernaturalium. Obiectivus ultimus Medicorum est chimaeram singualm invenire, in qua licet eis monstrum antiquum revivire. Dum grex Scotti contra Medicos pugnat et, lente Theodorus insidias inter socios Scotti plantat, quia is sibi vult gregem Scotti. Denique insidiae Theodori florent: cum Gulielmus credet eum alpham gregis posse et Scottus infirmatur cum aconito, Theodorus ambos cum cineribus sorbi circundit. Ita Theodorus sperat mortis Scotti, sed Scottus Gulielmum superat. Infuriatus Theodorus Scottum necat atqui secrete Melissa filium revivet.
Insidiis Theodori manifestis et chimaera ultima Medicorum creata, grex Scotti ad alpham concurret. Monstrum noctibus numeros hominum iugulat, et nemo (haud lycanthropi, haud vigiles) eum superare possent. Licanthropis necesse est monstrum Medicorum vincere, ita auxilium petent Christophero Argent duci venatorum. Is, preparans cum Giraldo patre redempto venatum monstri, narrat Scotto fabulam familiarem de origine prisco bestiae, quam primo necavit proavia gentis Argent saeculo XVIII cum conto argenteum. Tum Scottus discet contum hunc argenteum Medicis terribilibus esse. Cum auxilio Theodori et chimaeris ei fidelibus armam argenteam resument. Monstrum, in cuniculis celato, interfixitur cum conto argenteo, et ab Scottus alpha mordetur et tandem ad infernos crematur ab vigile Iordano Parish (qui est cerberus).
Nocte tempestuosa, Gulielmus lycanthropus beta cum amica autocurrum invenient in silva cum vitro frontale rupto. Autocurrus inerat puer singulus qui lycantrhopo narravit de adventu equitum phantasmarum, qui homines raptant et memorias de eis delent. Gulielmus Scotto et amicis hanc rem enarrat, et grex luporum se contra equites praeparant sed nocte sequente Stiles capitur ab equitibus; cum raptu memoriae de Stile deletae sunt Scotto et amicis. In hebdomadibus subsequentes equites vicinos de Beacon Hills raptant et memorias suas delent. Sed deletio memoriarum imperfecta videtur, et Lydia cum auxilio Scotti memorant amicitiam quam cum Stile habebant. Haec est causa reditus Stilis in mundum viventium. Ultimo die tempestatis equitum Scottus cum suis eos superat et omnes vicini qui rapti erant ex oblivione redeunt.
Ultima in serie, Giraldus Argent in vicum Beacon Hills redit cum venatoribus novis, faciens impetum magnum contra Scottum et socios. Ipse Scottus, Lydia, Stiles, et Malia universitatem ineuntes post aestatem in vico natale manent ob causam periculi Giraldi. Scottus tum amicos omnes vocat ad pugnam, inter quos sunt Jackson (serium primae secundaeque), alpha gemellus Aiden et Decualion (seriei tertiae), Christopher Argent, et Theodericus Petrusque Hale. Giraldo superato, lycanthropi seniores singulatim ad universitatem redunt dum iuniores cuncti, Gulielmo ducente, in schola manent.
Personae
recenserePrincipales
recensere- Tyler Posey agit Scottum McCall, adulescentem et lycanthropum, qui tandem fit lupus alpha.
- Melissa Ponzio agit Melissam McCall, matrem Scotti et nosocomam in valetudinario locale.
- Crystal Reed agit Allisonam Argent, filiam singulam e familia venatorum versipellium et sagittaria perita, quae Scottum primo amat sed tum amicitiam adflixit.
- JR Bourne agit Christopherum Argent, patrem Allisonae, et venatorem maximum.
- Dylan O’Brien agit Miecislaum Stilinski (breviter "Stiles" appellatus), audacem et ingeniosum amicum optimum Scotti.
- Linden Ashby agit Noam Stilinski, patrem Miecislai, et ducem vigilium.
- Tyler Hoechlin agit Theodericum (Anglice, Derek) Hale, lycanthropum taciturnum sed ferocem in oppido Beacon Hills, qui fit tutor et magister Scotto. Familia domu conflagravit sed soror (Cora) et avunculus (Petro).
- Iohannes Bohen agit Petrum Hale, avunculum Theoderici et primum lupum alpham. Petrus momordit Scottum, Lydiam, et ungulis laceravit Jacksonem.
- Hollanda Roden agit Lydiam Martin, puellam claram et ingeniosam in schola et amicam Allisonae. A Petro Hale mordetur, obquamrem Lydia fit ‘’banshee’’: damnata mulier ululans quae mortis propinquitatem augurat.
- Colton Haynes agit Jacksonem Whittemore, amatorem Lydiae et ducem turmae lacrossensis, et antagonistam Scotto. Etiamsi non est mordetus ab lycanthropo, isti ungulas in Jacksonem clavavit, et tum Jackson fit kanima (genus versipellium lacertiformis).
- Shelley Hennig agit Maliam Tate, filiam secretam Petri Hale. Malia est ipsa versipellis sed non in lupum sed coiotem mutat.
- Arden Cho agit Kiram Yukimura, alteram amatricem Scotto. Etiam versipellis est sed non lycanthropa: Kira est versipellis iaponicus vulpiformis cum vi electrica.
- Dylan Sprayberry agit Gulielmum (breviter, Liam) Dunbar, adulescentem iuniorem, ab Scotto mordetur.
- Daniel Sharman agit Isaacum Lahey, qui est ab Theodorico morditus et tunc fit lycanthropus amicissimus Scotti et amator alterus Allisonae.
Secundariae
recensere- Seth Gilliam agit Alanum Deaton, druidem et veterinarium.
- Orny Adams agit Robertum Finstock, magistrum in schola.
- Susana Walters agit Nataliam Martin, matrem Lydiae.
- Michael Hogan agit Giraldum Argent, venatorem et antagonistam.
- Gage Golight agit Ericam Reyes, lycanthropa.
- Sinqua Walls agit Vernon Boyd, lycanthropus.
- Carolus Carver et Maxwellus Carver, agiunt gemellos Ethan et Aiden, lycanthropos.
- Haley Webb agit Jennifer Blake, magistram et maleficam.
- Ryan Kelley agit Iordanum Parrish, vigilem et cerberum.
- Cody Christian agit Theodorum Raeken, antagonistam et chimaeram.
- Gideon Emery agit Deucalionem, ducem gregis alpharum et lycanthropum antagonistam.
Notae
recensereBibliographia
recensere- Elliott, Iacobina; et Megania Fowler. 2018 "Smile, Derek. Why Don’t You Smile More?: The Feminization of Teen Wolf’s Derek Hale" Journal of Fandom Studies (Anglice)
- Johnson, Michael. 2016. "The Homoerotics and Monstrous Otherness of Teen Wolf." Studies in the Humanieties 43: 65-81. (Anglice)
- Kendal, Eva et Zacharia Kendal. 2015. "Consent is Sexy: Gender, Sexual Identity and Sex Positivism in MTV’s Young Adult Television Series Teen Wolf (2011–).." COLLOQUY text theory critique 30: 26-41. (Anglice)
- Pettet, Magdalena, et Elizabetha Ellison. 2019. "The post-villain: Ambiguous villain meets comic relief in Teen Wolf". The Australasian Journal of Popular Culture. 8.1: 41-54.
Nexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Lycanthropum adulescentem spectant. |