Teen Wolf (series prima)
Teen Wolf est series televisifica Americana de lycanthropis adulescentibus in oppido parvo Californiano, creata a Galfrido Davis (Anglice: Jeff). Prima series primo emissa est aestate anni 2011, inter 5 Iunii et 15 Augusti ab MTV. Sunt episodia 12 in serie, et circa 2 millionum sessorium series viderunt.[1][2]
Suma de argumento
recensereNocte ultima aestatis ante anni scholaris principio, Scottus (Tyler Posey) et amicus Stiles (Dylan O'Brien) in silva ambulant, cadaverem inveniendi causa. Tum, subito ex tenebris umbra velox surrexit. Ista erat vero lycanthropus, lupus alpha, qui Scottum mordet. Die postrero, cicatrices morsi absunt, et Scottus putat se sensus amplificatos habere. Id in schola cum Stile confidet, qui Scottum censeat lycanthropum esse. Eadem, Allisona (Crystal Reed) puella nova in vico Beacon Hills cursum scholarem coepit et mox amicitiam colet cum Lydia (Hollanda Roden) et Jacksono (Colton Haynes), et Stile Scottoque. Hebdomadibus sequentibus, homines nonnulli in vico lacerantur et iugulantur ab animale fero, quod Scottus et Stiles putant lupum alpham esse. Scottus amat Allisonam, sed quia ea et familia sunt venatores versipellium, amorem secretum habent. Interdum Scottus Theodericum Hale lycanthropum cognoscet, qui simul putat animalem ferum esse lupum alpham. Iunctim Theodericus (Tyler Hoechlin) et Scottus (cum auxilio Stilis) lupum alpham denudant: is erat vero Petrus Hale (Iohannes Bohen), avunculus Theoderici qui conflagrationem domus familiaris sex annos antea superavit. Annos longos Petrus lente se ipse curavit, sed insanus fit, et sua in dementia noctibus homines necabat. Petrus sciebat Scottum lycanthropum esse, et volebat iuniorem sicarium suum factum esse, sed Scottus ullum occidere nolebat. Tandem, nocte ballationis hiemis Petrus occisus est a Theoderico, qui fit lupus alpha.
Personae
recensere- Tyler Posey est Scottus McCall (lycanthropus protagonista)
- Crystal Reed est Allisona Argent (venatrix)
- Dylan O'Brien est Miecislaus Stiles Stilinski
- Tyler Hoechlin est Theodericus Hale (lycanthropus)
- Hollanda Roden est Lydia Martin
- Colton Haynes est Jackson Whittemore
- Linden Ashby est Dux vigilium, Noah Stilinski
- JR Bourne est Christopherus Argent (venator)
- Jill Wagner est Catherina Argent (venatrix)
- Melissa Ponzio est Melissa McCall
- Keahu Kahuanui est Daniel Mahealani
- Orny Adams est Robertus Finstock (magister turmae lacrossensis)
- Seth Gilliam est Dr. Alanus Deaton (druis)
- Iohannes Bohen est Petrus Hale (lycanthropus)
- Eaddy Mays est Victoria Argent (venatrix)
- Adam Fristoe est Hadrianus R. Harris
- Haley Roe Murphy est Laura Hale (lycanthropa)
- Susanna Walters est Natalie Martin
Episodia
recensereNumerus | Episodii titulus | Titulus latine | Moderator | Dies primae emissionis |
---|---|---|---|---|
1 | Wolf Moon | "Luna lupi" | Russell Mulcahy | 5 Iunii 2011 |
2 | Second Chance at First Line | "Altera oportunitas ad turmam primam" | Russell Mulcahy | 6 Iunii 2011 |
3 | Pack Mentality | "Mens gregaria" | Russell Mulcahy | 13 Iunii 2011 |
4 | Magic Bullet | "Tellum magicum" | Tobias Wilkins | 20 Iunii 2011 |
5 | The Tell | "Signum involuntarium" | Tobias Wilkins | 27 Iunii 2011 |
6 | Heart Monitor | "Monitor cardiacus" | Tobias Wilkins | 4 Iulii 2011 |
7 | Night School | "Schola nocturna" | Timotheus Andrew | 11 Iulii 2011 |
8 | Lunatic | "Lunaticus" | Timotheus Andrew | 18 Iulii 2011 |
9 | Wolf's Bane | "Clades luporum" | Timotheus Andrew | 25 Iulii 2011 |
10 | Co-Captain | "Capitaneus cooptatus" | Russell Mulcahy | 1 Augusti 2011 |
11 | Formality | "Formalitas" | Russell Mulcahy | 8 Augusti 2011 |
12 | Code Breaker | "Disruptor notarum secretarum" | Russell Mulcahy | 15 Augusti 2011 |
Notae
recensereNexus interni
Antecessor: (nulla) |
Teen Wolf Series 2011 |
Successor: Teen Wolf (Series secunda) |