Bestia Gabalitana
Bestia Gabalitana[1] (Francice La Bête du Gévaudan ; in Lingua Oc La Bèstia de Gavaudan) fuit animal magnum et ferum qui incolas pagi Gabalitani(fr)[2] (prope Mimate in Lesura) inter annos 1764 et 1767 iugulabat. Narrationes testium dicebant de monstro feroci, cauda longa, dentibus acutis munito.
Investigatores Francici anno 1987 aestimaverunt bestiam impetus 210 fecisse, quibus homines 49 lacerati et a 60 ad 113 necati sunt. Minimum 98 ex necatis omnino devorati sunt, collis ruptis et morsis. Bestia Gabalitana tam famosa in Francia facta est ut rex ipse venatores militesque convocaret, bestiae venandae causa. Eius vera natura ignota est, sed lupus magnus, leo, lycanthropus, aut cerberus putatus est. Tum die 19 Iunii 1767, quidam Ioannes Chastel venator lupum maximum interfecit.
In Teen Wolf, dramate televisifico, bestia Gabalitana est lycanthropus ferox, quam ob causam familia Argent venatores lycanthroporum fiunt.
Notae
recensere- ↑ Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
- ↑ Gregorii Turonensis, Historia Francorum I.34; cf. Venantii Fortunati Carmina VIII.3.161-2
Bibliographia
recensere- Moriceau, J. (2015). La bête du Gévaudan, 1764-1767 : La fin de l'énigme?
- Oscherwitz, D. (2011). Shaking up the historical (Film): Christophe Gans's Le Pacte des loups/The Brotherhood of the Wolf (2001). Studies in French Cinema, 11(1), 43-55.
- Pourcher, P. (2006). The beast of Gevaudan = La bête du Gévaudan. Bloomington, Ind. ; Milton Keynes: AuthorHouse.
- Durand, P. (2003). Jurisprudence fiscale: L'abus de droit : Bête du Gévaudan ou Frankenstein ? La Revue Administrative, 56(334), 378-382.
- Pélissier, L. (1899). II. Nouveaux documents sur la bête du Gévaudan. Annales Du Midi : Revue Archéologique, Historique Et Philologique De La France Méridionale, 11(41), 69-83.
- Smith, J. (2011). Monsters of the Gevaudan : The making of a beast. Cambridge, Mass.: Harvard University Press.