Systema integumentarium sive integumentum est systema organorum quod corpus a damnis externis protegit et constat in epidermide dermateqve (et hypodermate) et eius accessionibus,[1][2] velut pilis, pennis, squamis, pinnis, et unguibus. Integumentum variis muneribus fungitur: evaporationem vitat, aquam prohibet aut substantiarum meatui favet, textus internos a periculis externis protegit, calorem internum moderat, dolorem ceterosque sensus affert, solis radiationem in vitaminum D convertit.

Cutis elephantis est durum integumentum.

Integumentum est maximum corporis systema organorum. In Homine sapienti haec systema constat ex circa 16 centesimis ponderis corporis, et circa 1.5–2m2 superficiei tegit.[3] Invertebrata minora quae loca umida habitant per integumentum externum respirant; modus iste gasium pemutandorum, quo gasia diffunduntur tantum introrsum extrorsumque liquore interstitiali, permutatio integumentaria vocatur.

Integumentum invertebratorum

recensere

Nonnullorum invertebratorum integumentum uno cellularum stratu constat. Alia, velut Arthropoda, epidermidem habent, in exodermidem et endodermidem divisam, super quam cuticula (e proteinis facta) invenitur, quae exoskeleton format. Sub dermate hypodermatis fibrae repperiuntur.

Integumentum Vertebratorum

recensere

Vertebratorum integumentum cutis vocatur, quae ex epidermide (superius) et dermate (inferius) constat. Epidermis, cutis extrema pars, ceratino dura est. Derma autem intima pars, fibris et vasis sanguineis nervisque farta, sub quem stratum textus adiposus est.


Morbi et vulnera

recensere

Morbi et vulnera in cute humana sunt:

  1. Formula:MeshName
  2. Marieb, Elaine; Katja Hoehn (2007). Human Anatomy & Physiology (7a ed.). Pearson Benjamin Cummings. p. 142 
  3. Martini & Nath, Fundamentals of Anatomy & Physiology, ed. 8a (Pearson Education, 2009), p. 158.