Densitas et spissitudo

(Redirectum de Spissitudo)
Vide etiam paginam discretivam: spissitudo (discretiva).

Densitas (-tis, f.) et Spissitudo (-inis, f.) denotant res similes atque distinctas. Spissitudo denotat quam spissa est res quaedam, et densitas quam densa. Quamquam in sermone commune distinctio est parva, in re technica de physica chemiaque est magna. Exempli gratia hydrargentum est densius quam aqua sed aqua spissior est quam hydrargentum.

In sermone communi

recensere

In sermone communi, quamquam duo vocabula persimilia sunt, eorum significatio aliquando differt. Si ad materiam et pondus spectant, exempli gratia arboris lignum utile dicitur densum et silva quae multas arbores anguste cohibet dicitur densa. Sed si ad iter vel motum spectant, eadem silva quod nos impedit dicitur spissa. Densitas fortasse ad unam rem spectat sensu densi ligni, dum spissitas vel spissitudo plus ad plures res spectet exempli gratia spissas arbores in saltu vel ad spissitatem incolarum cuiusdam territorii.

Densitas in physica

recensere

In physica, densitas (symbolum: ρ - Littera Graeca: rho) denotat quantitatem massae m in volumine V comprehensam:

 

In Systemate SI unitas densitatis est kg/m3.

Spissitudo in chemia

recensere

In chemia, sicut in physica, liquores qui similibus quantitatibus graviores sunt dicuntur densi. Sed spissi dicuntur liquores sicut mel qui solutiones concentratae sunt vel qui lente fluunt. Mel, quod solutio sacchari in aqua est, spissius quam aqua pura et densius est. E contrario, hydrargentum, quod celeriter fluit, non spissum sed densius quam et mel et aqua est.

Praecipue in chemia, spissitudo soluti in solutione, quae concentratio[1] plerumque dicitur, denotat quantam massam ms soluti esse in volumine V solutionis:

 .

Nexus interni

  1. Ernestus Gotthold Struve D., Paradoxum chymicum sine igne, Ienae, 1715, apud Ernestum Claudium Bailliar, p. 55. [1] Libri Googles (Latine)
Magnitudines: series paginarum brevium