Spheniscidae
Spheniscidae sunt familia avium sola nunc exsistens ordinis Sphenisciformium. Omnino in hemisphaerio australi habitant, imprimis in Antarctica. Sunt aquatiles, et volare non possunt. Nigras et albas plumas habent. Piscibus et parvis aliis animalibus marinis vescuntur. Multae spheniscidarum species exstant.
Territoria
recensereSpheniscidae praesertim in Antarctica vivunt, sed etiam in Africa, Australia, Chilia, Argentina, Nova Zelandia, et Australia. In hemisphaerio septentrionali nulli Spheniscidae sunt, quia ibi plus carnivores vivunt. Semper habitant per oras, quia pisces manducant.
Cibus
recensereSpheniscidae multis generibus piscium vescuntur. Crustacea et cephalopoda plurimi petunt. Parva euphausiacea manducant.
Fetura
recensereSpheniscidae nidos faciunt in cavis se protegentes contra solem. Maxima ova eorum sine nidificis cubant. Mas et femina invicem cubant, invicem cibum quaerunt. Ut pulli se ex ovis excludunt, parentes pisces voment et adulescibus dant.
Hostes
recensereA terra carnivores sicut felidae, canes, et rodentia hostes Spheniscidarum sunt. A marique carnivores sicut Selachimorpha, Arctocephalinae, et Cetacea hostes Spheniscidarum sunt. Homo quoque periculum magnum est.
Genera et species
recensereNexus interni
recensereBibliographia
recensere- Williams, Tony D. 1995. The Penguins: Spheniscidae. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0-19-854667-X.