Selachimorpha
Selachimorpha sunt superordo piscium compagi ossium cartilaginosá et corpore aerodynamico. Prima selachimorpha nota abhinc plus quam annorum 420 milliarda vivebant, ante tempus dinosauriorum.[1] Ex eo tempore, selachimorpha se in 440 species evolverunt, quae magnitudine variant ab Etmoptero perryi, specie maris profundi tantum 17 cm longa, ad Rhincodon typus, maximum piscem, circa 12 m longum, quod solum planctone, teuthidis, et piscibus parvis ratione colo edendi (Anglice: filter feeding) vescuntur.
Selachimorpha in omnibus maribus habitant, plerumque ad 2000 m altum. Ea usitate in aqua dulci non habitant, Carcharhino leucas et quinque speciebus Glyphis exceptis, quae in aqua salsa et aqua dulci habitare possunt.[2] Inspirant per quinque ad septem branchias. Teguntur denticulis dermalibus quae cutem protegunt, et parasitis praedita sunt qui eorum dynamicas fluidas meliorem faciunt ut ea citius moveri possunt. Nonnullas series dentium habent qui restitui possunt.[3]
Pervulgatae species, sicut Carcharodon carcharias, Galeocerdo cuvier, et nonnullae species familiae Sphyrnidarum sunt praedatores apicis, ad summam subaquatilem cibi catenam. Earum sollertiae praeditoriae homines fascinant et exterrent, etiamsi propter piscatum et alias hominum actiones emori possunt.
Nomen
recensereNomen selachimorphorum a vocabulo Graeco σέλαχος (pl. σελάχη) 'piscis cartilaginosus, squamis carens' est, quo nomine Aristoteles pristes, squatinas, et raias coniunctim tractavit. In lingua Latina, selachimorpha appellantur squali, vel squatinae, vel p(r)istrices. Anglice usque ad saeculum sextum decimum,[4] nautae selachimorpha appellabant "sea dogs,"[5] vel Latine, caniculas marinas.[6]
Historia vitae
recensereTemporis spatium vitae selachimorphorum specie variant. Singulae plurimarum specierum a viginti ad triginta annos vivunt. Squalus acanthias maximum vitae summam habet, plus quam centum annos.[7] Rhincodon typus fortasse plus quam centum annos vivat.[8]
Reproductio
recensereNon simile plurimorum osteichthyium, selachimorpha se modo theoriae K-selectionis regignunt, quod significat ea paucos iuvenes bene evolutos producere, contra multos iuvenes male evolutos. Fecunditas in selachimorphis a duo ad plus quam centum iuvenes per circulum reproductivum transit.[9] Contra multos alios pisces, selachimorpha lente maturant. Exempli gratia, Negaprion brevirostris maturitatem sexualem circa 13–15 annos natus attingit.[10]
Reproductio sexualis
recensereSelachimorpha fecundatione interiore utuntur. Posteriores pinnarum pelvicarum maris partes sunt par organorum intromissionis appellatorum valvae, similis penis mammalium, quorum una valva sperma in corpus femineum intromittit.[11] Coniunctio sexualis (Anglice: mating) raro in selachimorphis observata est.
Parvae Scyliorhinidae saepe coniunguntur cum mas circa feminam crispat. In speciebus minus flexibilibus, duo selachimorpha parallela moventur dum mas valvam in feminae oviductum inserit. Feminae multarum maiorum specierum monstrant signa morsuum quae videntur effectus prehensionis marum ut ei posituram per coniunctionem sustineant. Haec signa morsuum fortasse morem amoris quoque monstrent: mas fortasse feminam mordeat ut suum studium declaret. In aliquibus speciebus, feminae cutem crassiorem evolverunt ut hos morsus resistant.[11]
Reproductio asexualis
recensereSunt duo casus litteris mandati in quibus selachimorphum femineum contactu cum mare carens concepit peperitque progeniem modo parthenogenesi.[12][13] Singula huius rationis non bene comprehenduntur.
Elasmobranchii
recensereElasmobranchii sunt una ex duabus subclassibus piscium cartilaginosorum classis Chondrichthyis; altera est classis Holocephalorum (chimaerarum).
Membra subclassis Elasmobranchiorum vesicis natatoriis carent; habent quinque ad septem pares rimarum? branchiarum singulariter aperientes & operientes,? pennas dorsales rigides, parvas squamas placoidium?. Dentes complures series formant; maxilla superior non est fixa ad cranium, et maxilla inferior articulo cum superiore iuncta est. Oculi habent tapetum lucidum. Margo interior pinnarum pelvicarum piscium masculinorum sulcos habent quibus spermam transmittunt. Selachimorpha ubicunque in maribus calidis terrae habitant.
Classificatio
recensereSuperordo selachimorpha constat ex octo ordinibus (aliqui biologi censent subordines esse):
- Hexanchiformes: duo familiae et quinque species. Creditur antichissimus subordo inter omnes esse. Hexanchiformes sex aut septem branchialia? foramina et unam dorsalem pinnam habent.[14] Aliqua exempla sunt Hexanchus griseus et Heptranchias perlo.
- Chlamydoselachidae 1 species
- Hexanchidae 4 species
- Squaliformes: 7 familiae et 118 species. Nullam analem pinnam habent. Exempla sunt Oxynotus centrina et Squalus acanthias.
- Echinorhinidae 2 species
- Squalidae 24 species
- Centrophoridae 15 species
- Etmopteridae 44 species
- Somniosidae 18 species
- Oxynotidae 5 species
- Dalatiidae 10 species
- Pristiophoriformes: 1 familia et 6 species; rara sunt.
- Pristiophoridae 6 species e 2 genera
- Squatiniformes: 1 familia et 17 species. Cartilaginei pisces sunt. In periculo sunt.
- Squatinidae 17 species
- Heterodontiformes: 1 familia et 9 species.
- Heterodontidae 9 species
- Orectolobiformes: 7 familiae et 34 species. In oceanis Pacifico et Atlantico habitant.
- Parascylliidae 7 species
- Brachaeluridae 2 species
- Orectolobidae 7 species
- Hemiscylliidae 13 species[15]
- Stegostomatidae 1 species
- Ginglymostomatidae 3 species
- Rhincodontidae 1 species
- Lamniformes: septem familiae et sedecim species. Aliquae species periculosae in? homines sunt (maxime Lamnidae).
- Odontaspididae 4 species
- Mitsukurinidae 1 species (Mitsukurina owstoni)
- Pseudocarchariidae 1 species
- Megachasmidae 1 species (Megachasma pelagios)
- Alopiidae 3 species
- Cetorhinidae 1 species
- Lamnidae 5 species
- Carcharhiniformes: octo familiae et 266 species. Aliquae species periculosae in homines sunt.
- Scyliorhinidae 147 species
- Proscyllidae 7 species
- Pseudotriakidae 2 species
- Leptochariidae 1 species
- Triakidae 40 species
- Hemigaleidae 8 species
- Carcharhinidae 52 species
- Sphyrnidae 9 species
Aliqui auctores[16] subordines Selachoidei ordo esse credunt.[17]
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Martin, R. Aidan. "Geologic Time". ReefQuest
- ↑ Allen, Thomas B. (1999). The Shark Almanac. Novi Eboraci: The Lyons Press. ISBN 1-55821-582-4
- ↑ Budker, Paul (1971). The Life of Sharks. Londini: Weidenfeld and Nicolson
- ↑ "Online Etymology Dictionary"
- ↑ Marx, Robert F. (1990). The History of Underwater Exploration. Courier Dover Publications. pp. 3. ISBN 0-486-26487-4
- ↑ "Unditabulatorem a caniculâ marinâ petitum esse mortuum" (Ephemeris 30 Apr. 2008; cf. ibid. 24 Mart. 2010).
- ↑ "Mote Marine Laboratory, "Shark Notes.""
- ↑ "Florida Museum of Natural History Ichthyology Department, "National Shark Research Consortium–Shark Basics.""
- ↑ Leonard J. V. Compagno (1984). Sharks of the World: An annotated and illustrated catalogue of shark species known to date. Food and Agriculture Organization of the United Nations. ISBN 92-5-104543-7
- ↑ Gruber, Samuel H. (February 21, 2000). "LIFE STYLE OF SHARKS"
- ↑ 11.0 11.1 Martin, R. Aidan. "Why Do Sharks Have Two Penises?". ReefQuest Centre for Shark Research
- ↑ Chapman D. D., Shivji M. S., Louis E., Sommer J., Fletcher H., Prodöhl P. A. (August 2007). "Virgin birth in a hammerhead shark". Biology letters 3 (4): 425–7
- ↑ In shark tank, an asexual birth, Boston Globe, 10 Oct. 2008
- ↑ "Exanchiformi - Hexanchiformes Compagno 1973 (sito Galleria Selachoidei)""
- ↑ C. A. Agro (2008). ""Note sullo squalo bambù fasciato Chiloscyllium punctatum Müller & Henle, 1838 (Chondroichthyes, Selachoidei)",". Quaderni del Museo Zoologico, Avellino 11: 41-47.
- ↑ E. Abel, "Selachoidei," in Fauna e flora del Mediterraneo, ed. R. Riedel (Muzzio, Padovae, Romae: 1991), 608–613.
- ↑ M. Femina et S. Orga (2008). ""La collezione dei Selachoidei del Museo Zoologico dei Vertebrati (Chondroichthyes, Selachoidei)",". Quaderni del Museo Zoologico, Avellino 11: 5–40.
Nexus externi
recensereSitus scientifici: • ITIS • NCBI • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks |
Vide "Selachimorpha" apud Vicispecies. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Selachimorpha spectant. |