Systole (-es, f.) est pars cycli cardiaci, quo cavitates cordis se contrahunt. Effectus actionis myocardii est expulsio sanguinis ex ventriculis, latere dextro in minorem sanguinis circulum, sinistro in maiorem sanguinis crculum. Contrarium systoles est diastole.

Systole: atriis contractis et sanguine per valvas atrioventriculares transmisso, ambo ventriculi denique contrahunt, sanguinem in circulos sanguinis expellentes.

Etymologia recensere

Vocabulum systole mutuata est a verbo Graeco συστολή 'contractio', quae vicissim a συν 'con-' + στέλλειν 'mittere' derivatur.

Contextus physiologicus recensere

Sanguis in organismo est vehiculum multiplicium substantiarum, inter quas numerantur oxygenium O2, carbonii dioxidum CO2, enzyma, mineralia, et ceterorum, quae inter partes organismi transmittenda sunt, quibus fluxus sanguinis pernecesse est. Hic continuus sanguinis motus in apparatu circulatorio actionibus muscularibus et cordis ac vasorum sanguineorum ponitur.

Imprimis hunc motum sanguineum cor continenter cardiomyocytis myocardii contrahentibus et relaxantibus efficere potest. Pars contrahendi systole appellatur.

Nexus interni

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

  • Dorland's medical dictionary de systole. (Anglice)