Memoria volatilis dynamica vel vehemens[2] est genus memoriae volatilis quae quodque datorum bit in condensatro separato intra circuitum integratum reponit. Condensatrum electrice aut onerari aut non onerari potest; qui bini status binas aestimationes unius bit repraesentare habentur, usitate 0 et 1 appellatas. Quia transistra quae non conducunt parvam summam paulatim amittunt, condensatra energiam lente liberare solent, et data denique evanescunt nisi onus condensatri interdum redintegratur. Quia redintegratio necessaria est, haec memoria est dynamica, contra memoriam volatilem staticam et alia statica memoriae genera. Memoria volatilis dynamica, memoriae fulgureae dissimile, est volatilis (contra memoriam non volatilem), quia data cito amittit cum electricitas tollatur; memoria autem volatilis dynamica certam datorum remanentiam monstrat.

Circuitus integratus societatis Micron Technology MT4C1024 DRAM, cui est mensura 1 megabit quod idem valet 2^20 bits vel 128 kB.[1]
Memoria volatilis dynamica 256 k x 4 bit 20-pin DIP in prima carta memoriali PC, plerumque Industry Standard Architecture.
Usitati memoriae volatilis dynamicae fasciculi, a summa ad imam partem: DIP, SIPP, SIMM (30-pin), SIMM (72-pin), DIMM (168-pin), DDR DIMM (184-pin).
Duo UDIMM 16 GB DDR4-2666 288-pin 1.2 V.
Memoria volatilis dynamica unius Mbit CMOS pseudostaticum citum, a societate Toshiba factum.

Memoria volatilis dynamica late in electronica digitali adhiberi solet, ubi memoriae vilis capacissimaeque opus est. Una e maximis memoriae volatilis dynamicae adhibitionibus in computatris hodiernis est memoria principalis (sermone humili RAM appellata).

Nexus interni

Notae recensere

  1. "How to "open" microchip and what's inside? : ZeptoBars". 15 Novembris 2012 
  2. Anglice: dynamic random-access memory, DRAM.

Bibliographia recensere

  • Jacob, Bruce, Spencer W. Ng, et David T. Wang. 2008. Memory Systems: Cache, DRAM, Disk. Morgan Kaufmann Publishers.
  • Keeth, Brent, R. Jacob Baker, Brian Johnson, et Feng Lin. 2008. DRAM Circuit Design: Fundamental and High-Speed Topics. John Wiley & Sons. ISBN 0470184752. ISBN 9780470184752.
  • Siddiqi, Muzaffer A. 2013. Dynamic RAM : technology advancements. Boca Raton Floridae: Taylor & Francis. ISBN 9781439893739.

Nexus externi recensere