Marcus Servilius C.f. Pulex Geminus

Marcus Servilius C.f. Pulex Geminus (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus post annum 167 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.

Gens recensere

Avus eius Publius Servilius Q.f. Geminus consul annorum 252 atque 248 a.C.n. erat. Pater eius praetor eiusdem nominis XV annos in captivitate fuisse dicitur. Frater Gaius Servilius C.f. Geminus ei anno 203 consul antecessit.

Cursus honorum recensere

Anno 211 a.C.n. augur factus est, anno 204 aedilis curulis, anno 203 magister equitum et anno 202 consul successor fratris Gaii una cum Tiberio Claudio P.f. Nerone. Etruriam provinciam accepit et fratrem dictatorem nominavit. Anno 201 Xvir ad agros tribuendos in Apulia et Bruttio fuit atque annis 197 - 194 IIIvir ad colonias deducendas erat[1]. Anno 167 pro triumpho Lucii Aemilii Paulli post victoriam apud Pydnam adeptam orationem habuit[2].

Bibliographia recensere

Notae recensere

  1. Titus Livius XXXII.29.3 et XXXIV.45.2.
  2. Titus Livius, Ab urbe condita, XLV 35,5-39,20; Plutarchus, Aemilius, 30,2-32,1


Antecessores:
Gnaeus Servilius Cn.f. Caepio et Gaius Servilius C.f. Geminus
Consul
202 a.C.n.
cum
Tiberio Claudio P.f. Nerone
Successores:
Gnaeus Cornelius L.f. Lentulus et Publius Aelius Q.f. Paetus