Gnaeus Servilius Cn.f. Caepio (consul 203 a.C.n.)

Gnaeus Servilius Cn.f. Caepio (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus anno 174 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.

GensRecensere

Pater eius Gnaeus Servilius Cn.f. Caepio anno 253 a.C.n. consul erat. Filius eius Cn. Servilius Cn.f. Caepio anno 169 consulatum gessit.

Cursus honorumRecensere

Servilius ab anno 213 pontifex fuit[1] et anno 207 aedilis curulis erat[2]. Anno 205 praeturam adeptus est[3]. Anno 203 una cum Gaio Servilio C.f. Gemino consul electus est[4] et in Bruttio reliqua oppida, quae parti Hannibalis favebant, expugnare potuit[5]. Livius etiam Caepionem a senatu impeditum esse tradidit, ne Hannibalem in Africam sequeretur. An haec res vera sit, nescimus[6]. Anno 194 legatus Carthaginem missus est, ut Hannibal necaretur, sed hic e patria fugit[7]. Anno 174 a.C.n. mortuus est[8].

NotaeRecensere

  1. Titus Livius, Ab urbe condita, XXV, 2.
  2. Titus Livius, op.cit.; XXVIII, 10.
  3. Titus Livius, op.cit.; XXVIII, 38 et 46.
  4. Titus Livius, op.cit.; XXIX, 38
  5. Titus Livius, op.cit.; XXX 19,11
  6. Titus Livius, op.cit.; XXX 24,1-4
  7. Titus Livius, op.cit., XXXIII 47,6-49,4
  8. Titus Livius, op.cit., XLI, 21

BibliographiaRecensere


Antecessores:
Marcus Cornelius M.f. Cethegus et Publius Sempronius C.f. Tuditanus
Consul
203 a.C.n.
cum
Gaio Servilio C.f. Gemino
Successores:
Tiberius Claudius P.f. Nero et Marcus Servilius C.f. Pulex Geminus